- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
45

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

dici regem supponimus, cui summa regiminis in rebus
humanis committitur. Tanto autem est regimen sublimius,
quanto ad finem ulteriorem ordinatur. Semper enim
invenitur ille, ad quem pertinet ultimus finis, imperare
operantibus ea, quae ad finem ultimum ordinantur, sicut
gubernator, ad quem pertinet navigationem disponere,
imperat ei, qui navem constituit, qualem navem
navigationi aptam facere debeat, civilis autem, qui utitur armis,
imperat fabro, qualia arma fabricet. Sed quia finem
fruitionis divinae non consequitur homo per virtutem
humanam, sed virtute divina, juxta illud apostoli: Gratia Dei,
vita aeterna, perducere ad illum finem non humani erit,
sed divini regiminis. Ad illum igitur regem hujusmodi
regimen pertinet, qui non est solum homo, sed etiam
Deus, scilicet ad Dominum nostrum Iesum Christum, qui
homines Dei filios faciens in coelestem gloriam introduxit.
Hoc igitur est regimen ei traditum, quod non
corrumpetur, propter quod non solum sacerdos, sed rex in
scripturis sacris nominatur, dicente Hieremia: Regnabit rex, et
sapiens erit; unde ab eo regale sacerdotium derivatur.
Et quod est amplius, omnes Christi fideles, in quantum
sunt membra ejus, reges et sacerdotes dicuntur.

Hujus ergo regni ministerium, ut a terrenis essent
spiritualia distincta, non terrenis regibus, sed sacerdotibus
est commissum, et praecipue summo sacerdoti, successori
Petri, Christi vicario, Romano pontifici, cui omnes reges
populi christiani oportet esse subditos, sicut ipsi Domino
nostro Iesu Christo. Sic enim ei, ad quem finis ultimi
cura pertinet, subdi debent illi, ad quos pertinet cura
antecedentium finium, et ejus imperio dirigi. Quia igitur
sacerdotium gentilium, et totus divinorum cultus, erat
propter temporalia bona conquirenda, quae omnia
ordinantur ad multitudinis bonum commune, cujus regi cura
incumbit, convenienter sacerdotes gentilium regibus
subdebantur. Sed et quia in veteri lege promittebantur
bona terrena non a daemonibus, sed a Deo vero religioso
populo exhibenda, inde et in lege veteri sacerdotes re-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0068.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free