- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
46

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

gibus leguntur fuisse subjecti. Sed in nova lege est
sacerdotium altius, per quod homines traducuntur ad
bona coelestia; unde in lege Christi reges debent
sacerdotibus esse subjecti. Propter quod mirabiliter ex
divina providentia factum est, ut in Romana urbe, quam
Deus praeviderat christiani populi principalem sedem
futuram, hic mos paulatim inolesceret, ut civitatum
rectores sacerdotibus subjacerent. Sicut enim Valerius
Maximus refert, omnia post religionem ponenda semper
nostra civitas duxit, etiam in quibus summae majestatis
decus conspici voluit. Quapropter non dubitaverunt sacris
imperia servire, ita se humanarum rerum habitura
regimen existimantia, si divinae potentiae bene atque
constanter fuissent famulata. Quia vero etiam futurum erat,
ut in Gallia christiani sacerdotii plurimum vigeret religio,
divinitus est permissum, ut etiam apud Gallos gentiles
sacerdotes, quos Druidas nominabant, totius Galliae jus
diffinirent, ut refert Julius Caesar in libro, quem de bello
Gallico scripsit.

XV. Gregorius x. — Dekret om påfvevalet. —
Koneillet 1 Lyon, 1274. — Utdpag.

Cap. II: De electione et electi potestate. — Ubi
periculum majus intenditur, ibi procul dubio est plenius
consulendum. Quam gravibus autem sit onusta dispendiis,
quot et quantis sit plena periculis ecclesiae Romanae
prolixa vacatio, exacti temporis consideratio edocet, et
considerata prudenter illius discrimina manifestant. Hinc nos
evidens evocat ratio, ut, dum reformandis etiam minoribus
nostra sollerter vacat intentio, ea quae periculosiora sunt
nequaquam absque remedio reformationis accommodae
relinquamus. Ideoque omnia, quae pro vitanda discordia in
electione Romani pontificis a nostris sunt praedecessoribus,
et praecipue a felicis recordationis Alexandro papa tertio,
salubriter instituta, omnino immota in sua firmitate
manere censentes (nibil enim illis detrahere intendimus, sed

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0069.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free