Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
talibus amicta insigniis post regem vel imperatorem
Romanorum et eciam post regem Boemie, qui imperatorem
immediate subsequitur, competentis spacii intervallo suis
associata proceribus suisque comitata virginibus ad locum
sessionis procedat.
XXVII. De officiis principum electorum in solempnibus
curiis imperatorum vel regum Romanorum. — 1. Statuimus,
ut, quandocunque imperator vel rex Romanorum
solemp-nes curias suas celebraverit, in quibus principes electores
sua deservire seu exercere debent officia, subscriptus in
biis ordo servetur: primo enim, imperatore vel rege ipso
in sede regia sive solio imperiali sedente, dux Saxonie
officium suum agat hoc modo: ponetur enim ante
edi-ficium sessionis imperialis vel regie acervus avene tante
altitudinis, quod pertingat usque ad pectus vel antelam
equi, super quo sedebit ipse dux, et habebit in manu
baculum argenteum et mensuram argenteam, que simul
faciant in pondere duodecim marcas argenti, et sedens
super equo primo mensuram eandem de aveno plenam
accipiet et famulo primitus venienti ministrabit eandem. Quo
facto, figendo baculum in avenam recedet, et
vicemare-schallus ejus, puta de Papenheim, accedens vel eo absente
inareschallus curie ulterius avenam ipsam distribuet.
Ingresso vero imperatore vel rege ad mensam, principes
electores ecclesiastici, videlicet archiepiscopi, stantes ante
mensam cum ceteris prelatis, benedicent eandem secundum
ordinem, qui circa hoc eis in superioribus est prescriptus;
et benedictione completa iidem archiepiscopi omnes, si
assunt, alioquin duo vel unus, sigilla ac typaria imperialia
sive regalia a cancellario curie recipient eoque, in cujus
archicancellatu[-ariatu] curiam ipsam celebrari continget,
in medio procedente et aliis duobus ex alterutro latere
sibi junctis, sigilla et typaria ipsa, omnes quidem baculum,
in quo suspensa fuerint, manibus contingentes, ea
portabunt et ante imperatorem vel regem reverenter ponent in
mensa; imperator vero sive rex eadem ipsis statim
restituet, et in cujus archicancellatu[-ariatu] hoc fuerit, ut pre-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>