Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
fertur, is majus sigillum appensum usque ad finem mense
gestabit et deinceps, donec ad hospicium suum perveniat
ab imperiali sive regali curia equitando. Baculus vero,
de quo premittitur, esse debebit argenteus, duodecim
mar-cas argenti habens in pondere, cujus tam argenti quam
precii partem terciam unusquisque archiepiscoporum
ipsorum persolvet; et baculus ipse protinus una cum sigillis
et typariis debet cancellario imperialis curie assignari in
usus suos beneplacitos convertendus. Postquam autem is,
quem ordo tetigerit, portando sigillum majus ab imperiali
curia ad hospicium suum redierit, ut prefertur, statim
sigillum ipsum per aliquem de suis familiaribus predicto
imperialis curie cancellario [remittet super equo, quem
juxta proprie dignitatis decenciam et amorem, quem ad
cancellarium curie gesserit, ipsi cancellario] tenebitur
elargiri.
2. Deinde marchio Brandemburgensis archicamerarius
accedat super equo, habens argenteas pelves cum aqua in
manibus ponderis duodecim marcharum argenti et
pulchrum manutergium, et descendens ab equo dabit aquam
domino imperatori vel regi Romanorum manibus abluendis.
3. Comes palatinus Reni intrabit similiter super equo,
habens in manibus quatuor scutellas argenteas cibis
impletas, quarum quelibet tres marchas habeat in statera,
et descendens ab equo portabit et ponet ante imperatorem
vel regem in mensam.
4. Post hec rex Boemie archipincerna veniet simili- •
ter super equo, portans in manibus cuppam seu cifum
argenteum ponderis duodecim marcharum coopertum, vino
et aqua permixtim impletum, et descendens de equo cifum
ipsum imperatori vel regi Romanorum porriget ad
bibendum.
5. Sicut autem hactenus observatum fuisse
comperi-mus, ita statuimus, ut, peractis per principes electores
seculares predictis eorum officiis, ille de Falkenstein
sub-camerarius equum et pelves marchionis Brandemburgensis
pro se recipiat; magister coquine de Nortemberg equum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>