- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
174

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

nostra percipiant, abstineant ab omni verbo, quod vergat
in contumeliam vel contemptum Dei, matris sue et
sanctorum ipsius, a ludo etiam cum taxillis sive aleis vel
sca-cis, et a fornicatione vel tabernis.

13. Inhibemus vero districte baillivis nostris
predic-tis, possessiones aliquas per se vel per alium emere,
ad-ministratione sua durante, in baillivia sua, vel alias
fraudulenter sine nostra licentia procedere; quod si fecerint,
emptionem irritam esse, et possessiones sic emptas fisco
nostro, si nobis placuerit, volumus applicari.

14. Prohibentes insuper senescallis, ne, quamdiu
bail-livi fuerint, sibi vel suis domesticis aut propinquis
matrimonia copulent tempore sue baillivie, sine nostro speciali
consensu, nec predictos in religionibus ponant, aut
beneficia ecclesiastica vel possessiones eis acquirant.

15. Gista etiam vel procurationes in domibus
religiosis vel circa cum exþensis eorum non recipiant sine
nostra licentia speciali.

16. Prohibitionem vero istam, quam facimus de
matrimoniis non copulandis et possessionibus non acquirendis,
non extendimus ad prepositos, majores et alios officiales
minores, qui majorias, preposituras et alia officia tene-

. bunt in locis mansionum suarum, dum tamen haec faciant
sine nostra vel alterius laesione.

17. Et senescalli autem nostri et inferiores baillivi
caveant sibi a multitudine bedellorum, et quanto
paucioribus poterint sint contenti ad curie exequenda precepta,
et illos nominent in assisia publica; aliter vero pro
bedel-lis non habeantur.

18. Ubi autem bedelli vel servientes ad remota loca
mittuntur, eis sine superiorum licentia non credatur; et
si aliter iuventi fuerint facientes executionem vel
mandata, nuncietur senescallo, qui eos puniat consequenter.

19. Ne vero senescalli nostri et inferiores baillivi
contra justitiam subditos nostros gravent, inhibemus
eisdem, ne pro quocumque debito preter nostrum capiant
vel captum detineant aliquem subditorum.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0197.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free