Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
20. Sed nec occasione criminis seu delicti detineant
aliquem personaliter, qui possit vel valeat idonee se
purgare, nisi criminis hujus requirat enormitas, de quo
confessione propria vel probatione legitima sit convictus, vel
nisi tam violentis presumptionibus urgeatur, ut judex
cognoscat reum esse personaliter detinendum.
21. Et quia in dictis senescalliis secundum jura et
terre consuetudinem fit inquisitio in criminibus, volumus
et mandamus, quod reo petenti acta inquisitionis tradantur
ex integro.
22. Personas autem honestas et bone fame, etiamsi
sint pauperes, ad dictum testis unici subdi tormentis seu
questionibus inhibemus, ne hoc metu vel confiteri factum
vel suam vexationem redimere compellantur.
23. Emendas autem pro maleficiis seu delictis a
bail-livis nostris levari nolumus, nisi in foro judiciario publice
de bonorum consilio fuerint judicate vel estimate,
quamquam antea fuerint gagiate. Si tamen ille, cui crimen
imponitur, curia sibi offerente judicium, id noluerit
expec-tare et pecuniam certam offerat pro emenda, et tale sit
crimen, de quo emenda pecuniaria recipi consuevit, liceat
curie eam recipere, si sibi competens videatur; alioquin
emendam faciat judicari vel estimari secundum quod
dictum est, licet reus se velit subjicere omnimodo curie
voluntati. Caveant autem judices et baillivi, ne minis vel
terroribus vel machinationibus callidis clam vel palam
aliquem ad emendam offerendam inducant vel sine causa
rationabili accusent.
24. Eos sane, qui baillivias nostras tenuerint, aliis
eosdem revendere prohibemus; quod et si plures emptores
fuerint, unus tamen jurisdictionem exerceat et immunitate
gaudeat in cavalcatis, talliis seu collectis et aliis oneribus
publicis, quibus vicarii consueverunt gaudere. Vendi autem
eas filiis, fratribus, nepotibus, neptibus aut consanguineis
aut domesticis a nostris nolumus senescallis. Emptores
autem bailliviarum debita propria, et que debentur eisdem
non ex baillivia vel eorum sociis, authoritate propria non
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>