- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
203

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

culares personae, prout ad nostrum nuper venit auditum,
inhibitione hujusmodi nostra spreta, ab eodem regno
egredi, quod molestum gerimus, praesumpserunt. Nolentes
igitur ob ipsarum absentiam personarum bona earum
temporalia dissipari, et potius ea cupientes proinde conservari,
mandamus tibi, quatenus bona omnia temporalia
personarum quarumlibet bailliviae tuae, quae prohibitionem
nostram praedictam transgresserunt, ad manum nostram
causa custodiae ponere non obmittas, eaque diligenter
custodiri facias, donec de certis eorum custodibus
duxerimus providendum. De nominibus vero ipsorum et
quantitate bonorum immobilium singulorum te diligenter
informes, informationem, quam inde feceris, nobis quam
citius relaturus vel sub sigillo tuo interclusam missurus.
Actum Parisius, dominica post festum beati Lucae
evan-gelistae, anno Domini 1802.

XVI. Bonifacius viii. — Fullmakt till kungörelse
af konungens bannlysning. — Rom, 13 april 1303.

Bonifacius episcopus, servus servorum Dei, dilecto
filio Ioanni, tituli Sanctorum Marcellini et Petri
presbytero cardinali, salutem et apostolicam benedictionem.

Per processus nostros, diversis praeteritis diebus
solemnibus secundum morem laudabilem sanctae Romanae
ecclesiae publice factos et, praesente copiosa fidelium
multitudine, solemniter publicatos, inter alia anathematis
et excommunicationis sententias continentes, qui in archivis
ejusdem ecclesiae conservantur, non revocamus in dubium,
sicut non potest nec debet aliquatenus revocari, quin
magnificus princeps, Philippus Francorum rex, dictis
anathematis et excommunicationis sententiis sit ligatus,
quantumvis regali praefulgeat dignitate, non obstantibus
quibuscunque privilegiis et indulgentiis, et sub quavis forma
vel tenore concessis, quod interdici, suspendi vel
excommunicari non possit; quae omnia duximus revocanda ad
hoc, quod contra hujusmodi nostras sententias et processus

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0226.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free