Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
27. Sicut autem ad tantam recuperationem et
conservationem confluere oportet et expedit totius reipublice
catholicorum concordem et unitam virtutem temporalem,
sic oportebit, per orationes devotas universalis ecclesie,
tantam petere et impetrare graciam tante pacis
recuperationis et conservationis ab illo, a quo omnia bona
procedunt, qui est Deus et Dominus exercituum, qui solus
est causa pacis et victorie. Nam si duces bellorum
pugnatoresque sibi commissi de suis confiderent viribus, et eas
estimarent ad tantam sufficere victoriam perpetuo
habendam et observandam, et ad resistendum angelis malis
contranitentibus, persuasionibus et temptationibus
eorum-dem, quos creditur premissa, prout poterunt, per suas
astucias impedituros, non posset hujusmodi recuperari
Terra et servari. Idcirco videtur expediens per concilium
peti reformari et emendari statum universalis ecclesie, ut
prelati tam majores quam minores abstineant a vetitis
per sanctos patres; eorum precepta, statuta et consilia
custodiant, ut tenentur, juxta illud prophete: Declina a
malo et fac bonum, inquire pacem et persequere ipsam; ut,
adepta vera pace cordium, omnes prelati catholici, cum
toto clero et populo sibi commissis unam facientes
spiri-tualiter rempublicam, ut accedat quod ait apostolus:
Multitudinis credentium erat cor unum et anima una, et quod
ait philosophus: Omnis virtus unita fortior est se ipsa
diversa et divisa> per devotas, humiles et assiduas orationes,
victoriam perpetuam super infideles impetrent ab illo, qui
cum sapiencia, quam solum petebat Salomon, dedit eidem
auri et argenti ceterasque mundi divicias pre omnibus, qui
ante ipsum fuerant in Jerusalem.
Quod sic expediat facere, colligi potest ex eventibus
bellorum precellenter militantis Jude Machabei fratrumque
suorum; qui, cum de suis viribus confidebant, cadebant in
bello, et victoriam, cum eam de celo petebant, humiliter
deprecantes summum regem exercituum, optinebant; ut
accedat quod ait apostolus: Omnia, quecunque scripta sunt7
ad nostram doctrinam scripta sunt. Idcirco prudencia scrip-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>