Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
versias nitens in singulis evellere et, quod sic fiat, docere,
hoc in se et fratribus suis cardinalibus et coepiscopis primo
debet facere, ut accedat quod scriptum est: Cepit Jesus
facere et doceref et apostolus: Operemur bonum ad omnesy
quatinus in nobis est, maxime autem ad domesticos fidei.
Considerare ergo debet, qualiter se habent et militant
pa-triarche, primates, archiepiscopi, episcopi et alii prelati,
ducatus, comitatus, baronias et alia temporalia optinentes;
qualiter ipsi guerras movent, in quibus multi temporaliter,
ut videmus, et spiritualiter, ut estimant homines,
frequenter moriuntur; qualiter prelati bellantes perfectius et
attentius vacant et vigilant bellis quam animarum saluti;
qualiter in hoc plus laborant et impendunt, non
advertentes etiam in lege civili scriptum esse, quod anime
humane sunt quibuscunque rebus preferende. — — —
39. Premissis igitur et aliis occasionibus perditionis
animarum, nec non verisimilibus impedimentis
recuperationis et conservationis Terre Sancte cum summa
diligenda consideratis, expertissime vestre regie majestati, si
cum effectu ad hujusmodi recuperationem et
conservationem proponitis, prout communiter creditur, laborare solum
propter ardorem retributionis eterne, sanctissimo patri et
domino domno Clementi, divina providencia sacrosancte
Romane ac universalis ecclesie summo pontifici, in ejus
terre subsidium, ut creditur, pre ceteris omnibus negotiis
intendenti, placeat mistfedcorditer supplicare, quatinus
taliter studeat reformare statum prelatorum totius populi
et cleri reipublice Christianorum, quod virtutes spirituales
et temporales eorum unite, prout esse deberent,
spiritualiter et temporaliter devote militando, prospere cito
possint in dicta terra contra hostes ipsius fidei catholice
victoriam obtinere per divinam graciam perpetuo
duraturam. Quod fieri posse videtur exemplo Salomonis, veram
et solam sapienciam ab exercituum Domino postulando,
quam sequetur, licet non petatur nec peti debet, auri et
argenti copia plus quam ante, nec non vera pax cordium
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>