Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
faciet electus homagium et fidelitatem domino regi sicut
ligio domino, de vita sua et de membris et de honore
suo terreno, salvo ordine suo, priusquam consecratus sit.
[Hoc damnavit.]
13. Si quisquam de proceribus regni defortiaverit
archiepiscopo vel episcopo vel archidiacono de se vel de
suis justitiam exhibere, dominus rex debet eos justitiare.
Et si forte aliquis defortiaret domino regi rectitudinem
suam, archiepiscopi, episcopi et archidiaconi debent eum
justitiare, ut regi satisfaciat. [Hoc toleravit]
14. Catalla eorum, qui sunt in forisfacto regis, non
detineat ecclesia vel coemeterium contra justitiam regis,
quia ipsius regis sunt, sive in ecclesiis sive extra fuerint
inventa. [Hoc toleravit.]
15. Placita de debitis, quae fide interposita
debentur, vel absque interpositione fidei, sint in justitia regis.
[Hoc damnavit]
16. Filii rusticorum non debent ordinari absque assensu
domini, de cujus terra nati dignoscuntur. [Hoc toleravit]
Facta est autem praedictarum consuetudinum et
dignitatum regiarum recordatio ab archiepiscopis,
episcopis, comitibus, baronibus, nobilioribus et antiquioribus
• regni, apud Clarendunam, quarto die ante purificationem
sanctae Mariae [perpetuae] virginis, domino Henrico filio
regis cum patre suo domino rege ibidem praesente.
Sunt autem et aliae multae et magnae consuetudines
et dignitates sanctae matris ecclesiae et domini regis et
baronum regni, quae in hoc scripto non continentur. Quae
salvae sint sanctae ecclesiae et domino regi et heredibus
suis et baronibus regni, et in perpetuum inviolabiliter
observentur.
V. Henrik n. — Assisa de Clarenduna. — 1166.
[Incipit Assisa de Clarenduna facta a rege
Henricoy scilicet secundoy de assensu
archiepi-scoporumy episcoporumy abbatumy comitumy
baronum totius Angliae]
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>