- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
254

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

mam mandati nostri justitio plenitudinem exhibere, quam
ipsi omnino spernentes ceperunt manus extendere ad
pejora. Unde rex ipse, ad audientiam nostram appellans,
obtulit eis exhibere justitiam coram nobis, ad quos hujus
cause juditium ratione dominii pertinebat, quod ipsi sunt
penitus aspernati. Deinde optulit illis, ut tam ab ipso
quam ab illis eligerentur quatuor viri prudentes, qui una
nobiscum subortam inter eos discordiam terminarent,
promittens, quod ante omnia revocaret universos abusus,
quicumque fuissent in Angliam suo tempore introducti; sed
nec hoc illi dignati sunt acceptare. Tandem rex illis
proposuit, quod, cum regni dominium ad Romanam ecclesiam
pertineret, ipse nec poterat nec debebat absque nostro
spetiali mandato quicquam de illo in nostrum prejuditium
immutare, unde rursus ad nostram audientiam appellavit,
se ipsum ac regnum cum omni honore ac jure suo
apo-stolice protectioni supponens; sed, cum nullo modo
proficeret, postulavit ab archiepiscopo et episcopis, ut ipsi
nostrum exequerentur mandatum, jus ecclesie Romane
defenderent ac tuerentur eundem, secundum formam
privilegii cruce signatis indulti. Porro, cum ipsi nichil
horum facere voluissent, videns se omni pene consilio et
auxilio destitutum, quicquid illi ausi sunt petere non est
ausus ipse negare. Unde compulsus est per vim et
metum, qui cadere poterat in virum etiam constantissimum,
compositionem inire cum ipsis non solum vilem et
turpem, verum etiam illicitam et4 iniquam, in nimiam
di-minutionem et derogationem sui juris pariter et honoris.
Quia vero nobis a Domino dictum est in propheta;
Constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas et
edi-fices et plantes; itemque per alium: Dissolve colligationem
impietatis, solve fasciculos deprimentes, nos, tante
malignitatis audaciam dissimulare nolentes, in apostolice sedis
contemptum, regalis juris dispendium, Anglicane gentis
opprobium et grave periculum totius negotii Crucifixi,
quod utique immineret, nisi per auctoritatem nostram
revocarentur omnino, que a tanto principe cruce signato

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0277.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free