Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
taliter sunt extorta, etiam ipso volente illa servari, ex
parte Dei omnipotentis patris et filii et spiritus sancti,
auctoritate quoque beatorum Petri et Pauli apostolorum
ejus ac nostra, de communi fratrum nostrorum consilio,
compositionem hujusmodi reprobamus penitus et
damp-namus, sub interminatione anathematis prohibentes, ne
dictus rex eam observare presumat, aut barones cum
complicibus suis ipsam exigant observari, tam cartam
quam obligationes seu cautiones, quecumque pro ipsa vel
de ipsa sunt facte, irritantes penitus et cassantes, ut nullo
unquam tempore aliquam habeant firmitatem. Nulli ergo
hominum liceat hanc paginam cassationis et prohibitionis
infringere, vel ei ansu temerario contraire. Si quis
autem hoc attemptare presumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus
se noverit incursurum. Datum Anagnie, viii kal.
sep-tembr., pontificatus nostri anno octavodecimo.
XI. Kallelser till riksmöten.
1) Johan. — 1205.
Rex episcopo Sarisburiensi. Mandamus vobis
rogantes, quatenus, omni occasione et dilatione postpositis,
sicut nos et honorem nostrum diligitis, sitis ad nos apud
Londonias die dominica proxima ante ascensionem
Domini, nobiscum tractaturi de magnis et arduis negotiis
nostris et communi regni nostri utilitate, quoniam super
his, quae a rege Franciae per nuntios nostros et suos
nobis mandata sunt, unde per Dei gratiam bonum speramus
provenire, vestrum expedit habere consilium et aliorum
magnatum terrae nostrae, quos ad diem illum et locum
fecimus convocari; vos etiam ex parte nostra et vestra
abbates et priores conventuales totius diocesis vestrae
citari faciatis, ut concilio praedicto nobiscum intersint,
sicut diligunt nos et communem regni utilitatem.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>