Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
quam in rebus eos molestant grauiter et affligunt. Cum
igitur uexatores ecclesiastice libertatis ecclesie gladio sint
arcendi, fraternitati uestre per apostolica scripta
mandamus, quatinus presumptores huiusmodi, ut a tali
pre-sumptione desistant, monitione premissa per censuram
ecclesiasticam, appellatione remota, cogatis. Datum Rome
apud Sanctum Petrum, xv kal. febr., pontificatus nostri
anno octavo.
c) Till ärkebiskop och lydbiskopar. — Rom,
10 maps 1206.
Innocentius episcopus, seruus seruorum Dei,
venerabilibus fratribus, archiepiscopo Ypsalensi et eius
suffraga-neis, salutem et apostolicam bonedictionem. Ex parte
karissimi in Christo filii nostri Swerkeri, illustris regis
Swecie, nobis est auribus intimatum, quod, cum
legislatores regni eius annis singulis teneantur coram populo
legem consuetudinis publicare, asserunt inter ipsas
consuetudines obseruandum, quod nemo in extremis aliquid
Deo et ecclesie de bonis temporalibus suis, nisi
presenti-bus et consencientibus heredibus, potestatem habeat
conferendi. Dicunt eciam, quod clerici ad forense iudicium
sunt vocandi et ibi debent de causis propriis iudicari. Ne
igitur abhominacio legis huiusmodi siue consuetudo
per-uersa subuertat homines et seducat, fraternitati vestre
per apostolica scripta mandamus atque praecipimus,
quatinus auctoritate nostra hominibus ipsius terre publice
de-nunciare curetis, quod omnes habeant liberam facultatem
de bonis suis, cum egerint in extremis, ecclesiis atque
pauperibus seu aliis intuitu pietatis beneficia conferendi;
clericos quoque super ecclesiasticis rebus trahi ad
secu-lare non sinatis nec eos subire iudicium seculare,
contradictores per censuram ecclesiasticam, appellacione
postposita, compescentes. Datum Rome apud Sanctum Petrum,
vi idus marcii, pontificatus nostri anno ix.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>