Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
330
hoc vitæ stadio modo fundum maris radendo inveniri possunt,
et feminæ sex, lamellis oviferis præditæ, quas supra
comme-moravimus, re vera aut in profundo maris captæ esse diserte
dicuntur (Æga ventrosa, Rocinela Danmoniensis Dumeriliique)
aut speciebus annuinerandæ sunt, quæ propius litora versantur.
Itaque reliquæ species Ægidarum ex his recte judicari posse
videntur, præsertim si reputes, convenientiam structuræ horum
animalium tantam esse, ut genera bene distincta proponere
eam ob rem difticile dubiumque hat. Minimos, quos novimus,
pullos Ægæ crenulatæ et Stræuiii cum pullis duorum primorum
stadiorum Rocinelæ Danmoniensis inter se comparando
intel-ligemus, tantummodo unum stadium harum specieram Ægarum
nobis deesse, id, quod pullus in bursa incubatrice matris
inclusus transigat, dum mater sine dubio in profundo mari
versatur.
De evolutione tamil i æ Cymothoarum perpauca usque ad
hoc tempus nota fuerunt. Le Sueur (v. Sur une nouvelle
espéce d’insecte du genre Cymothoa de Fabricius; Bull. des sc.
par la société philomathique de Paris, 1814, p. 45—46; PI.
II; Fig. 11. A—L) primus commemorasse et adumbrasse
videtur pullum animalis hujus fainiliæ, i. e., larvam e bursa
incubatrice expromptam Cym. Bopyroidæ (i. e., speciei generis
ejus, quod Urozeuctes vocatur), sed idem dubitat, an potius
mas quam pul lus sit, quamvis trecenti quinquaginta capti et
singuli ad summum 1 m. m. longi fuisse dicantur. Ceterum neque
e verbis neque ex imagine intelligi potest, utrum pullus
de-scriptus larva primi an secundi stadii fuerit. Pius quam
viginti annis interjectis Milne Edwards traetatu suo, qui
in-scribitur »Observations sur les changemens de forme que divers
Crustacés éprouvent dans le jeune åge« (v. Ann. des sc. nat.,
sér. II, vol. III. p. 321—34), fundamentum etiam notitiæ nostræ
evolutionis Cymothoarum jecit. Stadium secundum pulli
Cymo-thoæ trigonocephalæ (i. e., Ceratothoæ Banksii) et Anilocræ
mediterraneæ adumbrat. Dubitari potest, num stadium primum
i
ei notum fuerit. Dicit enim ille quidem esse verisiniile, ante
stadium a se descriptum alterum fuisse, in quo annulus
sep-timus trunci plane deesset; sed partim liic annulus stadio
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>