Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
829
non (aut certe summa cum difficultate) licet feminæ cibum
capere1).
Antequam Luetken (v. Vid. Medd. Naturh. For. 1860
p. 183) divulgavit, se Acherusiam rotundicaudam (i. e.,
Ro-cinelam Danmoniensem nostram) lamellis oviferis præditam
invenisse, nemo hæc instrumenta in ullo Ægida deprehenderat,
et ea deesse etiam Luetken unam notarum gravissimarum
hujus tribus Crustaceorum habuit, qua a Cymothoidis
separa-retur. Neque postea lamellæ oviferæ in Ægidis commemoratæ
sunt (quamquam in Æga spongiophila fortasse adumbratæ
sunt). In aliquot tamen generibus et speciebus nos eas
in-venimus, in Æga magnitica, ophthalmica, ventrosa,
spongiophila atque in Rocinela Danmoniensi Dumeriliique, ut certe
affinnare audeamus, lamellas oviferas inventas neque in
generibus neque in speciebus exceptionem, sed normam esse. Quod
lamellæ oviferæ in magnis illis speciebus septentrionalibus
generis Ægæ, velut in Æga Psora, Stroemii, crenulata, arctica,
quæ supra centum annos notæ et exploratæ fuerunt, et quarum
imprimis Museum Hauniense collectiones amplissimas, ex
re-gionibus diversissimis marium septentrionalium comparatas,
continet, nondum repertæ sunt, genere vitæ horum aniinalium
id facile explicari posse putamus. De evolutione harum
lamel-larum jam supra diserte diximus, eas sub caput produci et os
tegere, qua re certo significari putavimus, hæc animalia copula
finita non amplius cibum capere, sed e mari aperto et
peri-culis omnis generis pleno in vada in fundo maris sita recedere.
Jam autem species magnæ Ægæ paulo ante nominatæ in
Gado Morhua et Scymno microcephalo, sectatore ejus,
habi-tant et cum iis capiuntur, quam ob rem in mari aperto et
locis conveniendi Gadorum, in quorum vada post copulam sine
dubio se recipiunt, versari tantum non coguntur. Itaque in
*) De his rebus et in uniyersum de iis, quæ explorationes nostræ
de Cymothoarum generatione et metaniorphosi consecutæ sunt,
academiam scientiarum Gallicam alter nostrum noruine utriusque
prædocuit (v. Comptes rendus des seances de l’Académie des
sciences, juillet 1878 p. 52).
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>