Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
333
adulto habitu similes illæ quidem sunt, sed tamen in rebus
singulis haud pauca ab eo discrepant. Caput enim magis
triangulum est, a fronte acuminatum; antennæ in scapum et
flagellum non divisæ sunt neque scapi unquam lati aut
dila-tati, nedum in amplificationem continuam et in modum laminæ
formatam conjuncti; numerus quoque articulorum flagelli parvus
est et cum ætate augetur. Oculi magni sunt, sed ordines
ocellorum eorumque numeri in singulis ordinibus pauciores.
Annuli trunci fere eadem magnitudine sunt neque linea media
e transverso in binas areas divisi; numero tantum sex esse
videntur, quia septimus caudæ se applicat et, formå paulo
breviore excepta, annulis ejus similis est; præterea vestigia
epimerorum et pedum annulo septimo plane desunt. Annuli
quinque priores caudæ fere uniformes sunt (in Rocinela sola
annulus primus multo magis coarctatus est), sed annulus
sextus seu analis jam maximus est (in formam linguæ fictus).
Pedes trunci omnes uniformes sunt, satis breves, sine ulla
insigni differentia structuræ articulorum singulorum.
Tertio stadio ineunte, i. e., cute iterum deposita, annulus
septimus trunci et epimeris et pedibus exornatur; sed epimera
perparva sunt, dimidio fere breviora quam epimera
præce-dentia, et pedes introrsus versi sunt, contra inferiorem partern
corporis firme compressi, ungulis inter se e transverso positis,
sed graciliores et sine ulla lanugine sunt. Ceterum quantum
ad antennas, sculpturam reliquosque pedes pertinet, animal
per stadium tertium formam certam et manentem induit,
donec, cute postremum deposita, formå latior magisque
com-pressa fit, et femina præterea lamellis oviferis ciliatis in
segmentis ventralibus trunci exornatur. Itaque quartum
stadium a tertio haud multum discrepat; tantummodo pedes
gressorii ultimi paris paulo longiores, ultimis articulis pius
minusve inter se solutis, leviterque setis ornati sunt. Post
aliquot demum mutationes cutis pedes gressorii ultimi paris
ad finem evolutionis perveniunt.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>