- Project Runeberg -  Naturhistorisk Tidsskrift / Tredje Række syvende Bind /
353

(1837-1884)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

353

mihi est, etsi jam nunc in ipsis suis initiis non potest non
esse pauper noster hortus, fore tamen post breve tempus, ut
etiam nobis sit, quod exteris amicis horti communicando
gratum facere et amoebea officia praestare possimus. Si
peregrinatores nostri arabici, quos nuper audivimus Massiliam
appulisse, ex istis quas adibunt oris, semina mittunt, quae in
meas manus perveniunt, promitto Tibi, Vir Illustris, omnium
aequam partern, et rogo te ne credas quod persuasurus te forte
erit bonus Forskål, quem magni ceterum facio, sed qui nimis
sane propria consilia amabat, et inde discedere bono ut aulici
dicunt modo (de bonne grace) sane nesciebat, ne itaque
credas, Vir Illustris, invidia nos erga amicam et vicinam
vestram nationem teneri, quod si esset, sane de D° Forskal
omnino non fuisset quaestio.

Additum quem vides Pinacis Tui Botanici indicem,
im-primis curavi, ut comrnercium plantarum caussa cum amicis
instituendum tanto redderetur expeditius libello, qui literis
inclusus cum cursoribus publicis per orbem circummitti potest.
Subjecta nempe virgula sub numero aut litera, quae quamlibet
speciem designant, notas facio species quae praesto mihi
sunt, quo oculo istic liquet, quid mihi desit, quid a me peti
possit, et facillimo labore ex eo exemplari quod in meos
usus paratuin penes me servo, quotiescunque lubet in alia
transcribuntur a famulo lineolae. Tanto etiam majoris usus
indiculus hic est, quod Catalogi loco tuo Pinace utor, et
no-mina generico-trivialia inscripta tabulis ferreis oleo dealbatis
et ex bacillis pendentibus, ipsis plantis apposita in horto
nostro conspiciuntur. Si, quod enixe item rogo, amicitia me
Tua dignari, ejusque usum concedere volueris, idque
intel-lexero, transmittam ad Te aliud Exemplar indiculi notatis
speciebus, quae mihi praesto sunt, transigam etiam quae
cu-ram attinent seminum et radicum, quas benevolus concedes, et
si Tibi lubuerit Hortulano Tuo eorum conquirendorum jussum
dare, videbo ut operae ejus pretium sit. Vale.

Addo salutem plurimam et venerationis testimonium a
D° Ascanio.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 17:57:13 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nahitids/r3b7/0365.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free