Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
354
(11) Illustri Linnaeo
Equiti aurato, Archiatro, et Botanico suromo
S. P. D. Oederus.
Gratissimae Tuae literae jam 16. Aug. scriptae nudiustertius
demum ad me allatae sunt, quod miror, et moneo, ut, si
responsum cum literis ad Dn Forskål dare velis, provideatur
ne tantam patiantur moram. Nempe si Tibi placuerit
com-mittere curae meae duas ad D. Forskål literas ejusdem
argu-menti, curabo alteram ad legatum nostrum apud Portam
otto-mannicam, alteram Londinum, ut cum navibus, quae quotannis
ex Anglia Moccam Arabiae petere solent, mittatur. Sed haec
quidem tentamina lieri possunt, at non audeo Tibi spondere
pro certo in Forskälii manus perventuras has literas. Inde
ex quo Constantinopolim Massilia profecti sunt nihil de
Ara-bicis his nostris missionariis audivimus. Propositum ipsis
erat per duos circiter menses Byzantii morari et circumspicere
de optima continuandi itineris ratione.
Prodiit anno praeterito in Anglia Pelwyni alicujus
scrip-tum de conservandis seminibus ex dissitis regionibus
adpor-tandis, ope cerae. Nonne Tuum consilium, Vir illustris, redit
potissimum ad usum salium refrigerantium ?
Mittam propediem ad Consulem vestruni Dn lvruger
Helsingnorae degentem, atque eius curae commendabo
quan-tocius ad Te transmittendum Exemplar integrum Fasciculi
primi Iconum ad Floram meam pertinentium, atrum seu sine
induetis pigmentis, una cum parte Exeniplaris picti seu
illu-minati, ut vocant, quod dono Tibi destinari nuper nunciavi.
Huius quidem Tui exeniplaris reliquas tabulas sine mora
curabo perfici et ad Te transniittam, quam primum poterit lieri,
interim auteni ex il lo altero integro Exeniplari tabularum
pu-rarum de opere judicare poteris, et in concinnanda nova
specierum Tuarum editione hoc quidem primo fasciculo uti, quo
facto rogo, ut exemplar hoc D° Mangor nostrati, qui apud
vos nunc moratur, tradere velis. Additur huic fasciculo
praeter titulum nomenclatura et locorum natalium mentio.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>