Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
391
bam heri denuo per expressum nuntium Regenfusium (is enim
per aliquot milliaria ab urbe habitat) ut exemplar utriusvis
editionis textus mihi traderet, quo illud ad te transmittere
possem. Respondit vero is, se ipsum exemplaris
transmissionen! curaturum. Quoniam hæc transmissio admodum
in-certa1) est, ad interim Tibi jam transmittam reliquas piagas
pertinentes ad illas, quas olim transmisi, vnde quidem
com-pletum ast minus (charta minori) splendidum exemplar, Titulo
ære impresso et ornamentis initialibus (Vignetten) carens
colligere poteris. Videtur, Regenfussium ægre tulisse, te
citationem meo nomine addito posuisse in S. N. quoniam
meum nomen in titulo locum non håbet, sed tantum in
præ-fatione. Sed qui poteras Tu hoc præscire, et qui poteram
ego hoc monere? Num pictor quoque vult videri auctor
de-nominationum? ego jam illud opus vix præ oculis ferre
pos-sum, et numquam mater infanticida suum partum ita perosa
est, quam ego istum meum odi.
Dm. de Rohr vivit adhuc in insula St. Crucis,
antil-larum. Septies febrem passus et quinquies per Brownium,
qui ibidem habitat, curatus est. Ipsam febrem Siamicam
(mai de Siam) expertus est, pessimam inter omnes. Jam
vegetius valet. Officin in vero suum, est enim regius ibi
Geometra, et- debilitatio per morbos magno ipsi fait obstaculo
in historia naturali colligenda. Vt vero verum fatear, maximo
ipsi semper fuit et erit obstaculo- penuria. Salario 300
imperial: levioris argenti fruitur, quod ibi vix sufficit ad
domi-cilii mercedem solvendam, et nisi is Gubernatoris mensa vel
aliena saltem frui potest, panem siccum coinedere cogitur,
id quod semper fit, si is, excursione quadam herbatim aut
insectatim facta, non justo tempore domum redit. Sæpius
is domum attulit e. g. Eremitam sesquipedalis longitudinis,
pisces insolitos vel rariores, aves p. p. ad eos conservandos.
Sed fame coactus eosdem ollæ immittere debuit," et ventriculo
Indtil dette Sted foreligger Brevet kun i Copi; Grunden til
at den förste Deel af det originale Brev savnes, fremgaaer
af Brevets Slutning.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>