Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
392
tradere. Quid juvenem excitare posset ad eiusmodi miseriam
ferendam, quam evitare potest , domi remanendo et mensam
gubernatoris, qui ipsum magnopere amat, visitando ? Interim
is tamen 800 collegit genera vegetabilimn in ista insula
ger-minantium, inter quæ 200 nondum descripta sunt. Priora 50
genera primo anno descripta et ad me transmissa tradere
debui Præfecto cameræ redituum, vnde salarium eius solvitur,
et vnde officium eius dependet. Ab hoc, semper occupato,
numquam in meas manus redigere potui herbarium vivum &c.
Optarem serio, vt generosius ipsi stipendium procurare
pos-sem, ad sumtus in eiusmodi studio melius ferendos. Si quis
Magnatum Yestrorum eum suis sumtibus sed generosioribus
tenere vellet, is sane libenter præsenti suo officio abdicaret,
seque totum 111 i traderet omnemque fructum studiorum suorum.
Is paratissimus est ad quasvis peregrinationes suscipiendas,
immo tot morbis superatis etiam aptissimus. Tamquam
medi-cus (est medicinæ licentiatus) coloniam vicinam Hispanorum
visitavit et admodum exoptat occasionem provincias
mexi-canas visitandi. In describendis plantis ad gustum Tuum
peritissimus est. Posses tum ipsum sub Tua directione
mittere quorsum placeret Hic pro eodem, tamquam extraneo,
vix ulla spes mihi videtur adesse eius statum meliorandi.
Cum hic optimæ spei juvenis anno 1756 hic commoraretur,
patrimoniiim suum non exiguum bello tum incipiente Lipsiæ
peribat, adeoque is tum niomento ex divite pauperrimus factus
eam stationem tamquam divinam sortem ambabus accipere
debebat, quam ego ipsi ægerrime comparabam, quam neque
obtinuisset, si invidentes vel rivales eius statiouis adfuissent.
Præcedenti anno transmissa naturalia et scripta omnia propter
deductas a prædatoribus naves in anglicanos portus ibique
detentas perierunt. Inter reliqua stirps altissima
sacchari-feræ arundinis florentis , arboris instar, dolio implantata,
dolenda est. Conchylia quædam pretiosissima naut’ragio ad
porturn Norvagicum perierunt. Alio naufragio ad insulas
Hetland Adansoni conchyliologia Senegalliæ, quam I)° de
Rolir transmiseram, is vero deinde remiserat, conchyliorum
esca facta est. Jam de eo agitur, ut. alium juvenem tam-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>