- Project Runeberg -  Naturhistorisk Tidsskrift / Tredje Række syvende Bind /
455

(1837-1884)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

455

naturalis principi longe meritissiino mitto et iudicium TV VM
de il Iis submisse expeto. Sunt quidem pauca eaque minora,
nec pulcra; attamen TVA fretus beneuolentia spero etiam
haec TIBI esse accepta. Forte dies alter rariora pulcrioraque
suppeditabit, quae semper TIBI communicare non dubitabo.
Ipse enim vere appropinquante aut Germaniam aut
Ilollan-diam petam, ibique colligam naturalia vt spero baud pauca.
Amici vero alii varias terras adiere vti Chinam, Americam,
Guineam, qui omnes naturalia mihi mittere promisere. Dies
docebit, quid facient.

Insecta, quae iam sequuntur, omnia esse noua vix
spe-rare licet, quamuis mihi ignota, tamen credo plurima.
Plera-que sunt Hafniensia exceptis paucis in itinere per Sueciam
captis ....

De hisce quamvis paucis iudicium TVVM auide exspecto.
Eadem hac data occasione TIBI Oederi introductionem in
rem herbariam mitto, vti iam diu promisi. Fecissem sane
prius, nisi hane occasionem dudum exspectassem.

Nouam systematis editionem omnes summa cupiditate
exspectamus, eam cum sudore tamen speramus.

Vt diutissime in scientiae incrementum vigeas valeasque
nos omnes feruenti pectore optamus.

Totam familiam nobilissimam vt meis verbis submisse
salutes etiam atque etiam rogo.

Me vero etiam in posterum TV AE beneuolentiae
com-mendo et semper nominis TVI ero cultor obseruantissimus.
Dab. Haf’niae die Decemb. XXII.
1764.

De plantis nobis minus notis Zoega in litteris aget,
ideo-que nil addam.

Fortegnelse, med Bemærkninger og Spørgsmaal, over endeel
Insekter og en Sertularia.

i

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 17:57:13 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nahitids/r3b7/0467.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free