Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
456
(75) Viro generosissimo atque nobilissimo
Domino C. a Linné
Archiatro regio, Equiti splendidissimo,
Professori celeberrimo etc.
s. p. d.
J. C. Fabricius
Naturalibus in anno iam præterlapso conquisitis
quodam-modo in ordinem redactis officia erga benignissimum
Praecep-torem, cui progressus meos omnes, qualescunque denique sint,
in hac scientia debeo, hilari animo praestare licet. Bis vero
febre intermittente laborans et aestate ingrata impeditus liaud
tantam naturalium copiam colligere potui quam debuissem et
ipse sperassem. Lipsiensis etiam regio paucos et Florae et
Faunae subditos tantum alit, dum hic paludes, montes,
col-lesque plane desunt. Pauca, quae ideo ignota forsan
cre-derem, vt benigne accipias obsecro. De Botanicis nil addam,
quum amicissimus Schreber iam omnia misisse asseuerauit.
Insecta ideo quaedam saxonica communicare licitum sit, et
felicem me putabo, si eorum quaedam summo scientiae
prin-cipi non indigna forent. Descriptionibus aliquot Insectorum,
quae noua putarem, hodie incipiam, et si his benigne annuit
summus praeceptor, cum reliquis pergam. Benignis oculis vt
eas perlegas velim, quum a tyrone factae sint...
Yt quam diutissime ad scientiae incrementum floreas
vigeasque opto, et vt coniugem suauissimam dulcissimosque
liberos meis verbis plurimum salutes oro rogoque, qui semper
tanti nominis cultor permanebo obedientissimus.
Dab. Lipsiae d. XII Februar:
1766.
’) To Qvartsider Beskrivelser paa Insekter.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>