Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
469
Nec via per Kiliam longior nec difticilior erit. Vt valens
celerrimoque cursu ad nos venias opto, ego vero semper ero
Tui obseruantissimus
Fabricius.
An den Herrn Professor v. Linne Wohlgeb. in
Hamburg Abzugeben bey dem Herrn Professor Gieseke
Franco.
Joh. Har tv. Ernst Bernstorf.
(86) Per-Illustri ac Celeberrimo
Uomino Carolo von Linné,
Equiti aurato de Stella polari,
S. R. M. Sueciae Archiatro, reliqua,
S. P. D.
Johannes Bernstorüus
Responsum ad Literas Tuas, voluntatis in me Tuae
testes, die XXIV üecembris anni superioris ad me exaratas,
mihique longe jucundissimas, non nisi eo consilio per aliquod
tempus distuli, quod in dies plura quaedam Forskåliana, abs
Te, Per-Illustris Linnaee, jure sane Tuo desiderata, e
dis-sitis Orientis regionibus ad me perventura sperarem, quae,
si advenissent, Tecum e vestigio et perquam lubenter
com-municåssem.
Spes ea me, quod impense doleo, fefellit, eandemque
atrox illud, nec unquam satis deplorandum fatum, quod
via-toribus nostris in Arabia, irreparabili fere rei et sacrae et
literariae damno, tantopere fuit exitiale, praescindit, et utinam
non plane tollere videretur.
Ut benigniorem sortem in reditu experiatur ille, qui ex
eorum numero solus est superstes, idemque supellectilis
literariae a reliquis conquisitae custos unicus, id vero nobis
quam maxime in votis est.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>