Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
470
Gratias Tibi ago, Vir Celeberrime, insignes pro munere
Tuo Tentaminis luculenti de Opobalsamo, in quo tam
splendide de Hege meo Ejusque in bonas Literas amore censes.
Ne, quaeso, dubites, me omni oblata occasione operam
daturum, ut Tibi constet, quanti ego faciam illustre nomen
Tuuni et merita summa, quibus in Orbe erudito clares et
immortali fama clarebis. Si quid unquam erit penes me,
quod Tibi acceptum fore judicabo, mihi credas, velim, ejus
Te participem reddere mihi tam erit gratum, quam quod
gratissimum. Vale.
Dabam Hafniæ die XXV. m. Maji, A. D. IMDCCLXV.
(87) Per-Illustri ae Generosissimo
Domino Carolo a Linné
Equiti aurato, S. R. M. Sueciae Archiatro
Celeberrimo, reliqua,
S. P. D.
J. H. E. C. de Bernstorf.
Redditae mihi sunt Literae Tuae die XXIX mensis
Ja-nuarii proximi ad me perscriptae, praeclarum animi Tui in
me affectum uberrime signiiicantes, eoque mihi nomine quam
acceptissimae. Gratias Tibi ago, Vir Celeberrime, maximas,
tot tantisque abs Te benevolentiae testimoniis cumulatus,
easque referendi si mihi unquam occasio obtinget, me sane
feliceni existimabo. Pauca quippe sunt, quae me majore
voluptate afticere poterant. Quoties recordabor, meos
qua-lescunque de literis et scientiis bene merendi conatus Tuo
calculo probatos et a Te laudibus ornatos fuisse, non potero
quin eas Tuae in me Amicitiae soli gratus tribuam.
Velie-menter autem laetor, Te aliquo in loco posuisse paucula illa,
quibus voluntateni in Te meam studiumque desideriis Tuis
inserviendi declarare volui potius quam potui; ld quidem est
quod magno mihi honori duco. Tibi Tuisque usibus, Vir
Clarissime, aliquid impertiri, quod ad amplificandam et
illu-strandam rerum Naturae, operum Creatoris summi, cogni-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>