Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
471
tionem faciat, id vero est ipsum sibi Orbem eruditum per
Te devincire.
Aequum et justurn est, ut amico Tuo hortatui ac
impul-sui de maturanda rerum é longinquis terrae partibus his
proximis annis nobiscum communicatarum editione, quantum
in me est, respondere sat agam. Nec illi curae hue usque
defui; Imprimis mihi cordi est Itineris in Arabiam felicem
Regis mei jussu suscepti publicatio, cui sedulo opera
impen-ditur, licet tabularum, quae ad id opus pertinent, in aes
in-cidendarum elaboratio pius temporis quam vellem absumat,
et has quidem absolvere oporteat antequam descriptio Itineris
prelo queat committi. Quam primum autem ad finem
per-ductum erit opus, meum esse judicabo, Te ejus præcipue
participem reddere.
Dn. Königium Tranquebariae versantem, quantum potero,
sublevare cupidus, operam dabo, ut is aliquando intelligat,
quantum apud me valuerit Tua commendatio. Mihi credas
velim, Per-Illustris Linnaee, me nec ulla alia in re passurum,
ut lateat, quo ego studio Te, tanti nominis tantique ingenii
Virum, prosequar, cujus monumenta praestantissima, dum
bonis literis et scientiis suum constabit decus, perennabunt.
Vale, Vir Celeberrime, et gloria famae, quam Tibi innumeris
et immortalibus in Orbem eruditum meritis peperisti, quam
diutissime fruere incolumis.
Dabam Hafniae die III. m. Martii A. H. MDCCLXX.
Jolian Zoega
f. 1742. d. 1788.
(88)* Nobilissime Domine Professor
Fautor et Amice aestumatissime.
Non quidem voluptati duco Litterarum commercia, quae
non aliud continent, quam quod in plerisque deprehendi solet;
ea tamen, quae pristinos in memoriam reuocant amicos, quae-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>