Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
480
multo magis optarem, vt aliquando meliorem de eo
concep-tum TIBI facere velles, quippe qui certissime non modo
op-timi est ingenii et animi candidissimi, sed et solidam scientiae,
quam profitetur, cognitionem possidet.
(97)* Praenobilissimo Dno Professori a Linné
S. pi. d.
J. Zoega.
Omni certe iure miratus sum, quod ad ultimas meas
cum seminibus missas nullam abs TE acceperim responsionem.
Iam vero multo magis miror, quod litteras vna cum seminibus
missas accepisse TE neges, et fateor me nescire quid hac
de re cogitandum. Mittebas mihi aliquot semina, vna cum
Catalogo eorum, quae a me desiderabas, et plura semina
postea mittere promittebas. Ego vero quaecunque e
deside-ratis habui, et plura alia non desiderata mittebam, vna cum
litteris et catalogo eorum, quae a TE iterum accipere
optarem. Horum aduentum mihi annunciauit pater venerandus;
at abs TE nec responsionem accepi, nec seminum
desidera-torum vnicnm vidi, et nequidem eorum, quae mihi in priori
epistola promiseras. Hine iudices quaeso, an fas sit mirari
necne ?
De re botanica nil noui habeo, nisi quod Schreberus
tam botanicam quam oeconomicam graminum descriptionem
cum iconibus editurus sit.
Vale et faue. Dabam Hafniae d. XXVI. Iulii 1766.
Nobilissimo Dno Professori a Linné Iuniori.
(98)* Viro Clarissimo, Eruditissimo
Domino Professori a Linné
S. pi. d.
J. Zoega.
Sunt iam tres menses, ex quo TVAS gratissimas vna
cum Parentis venerandi litteris acceperim, ad quas tam sero
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>