Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
481
respondens non possem quin aliqualem.Vestram pertimerem
indignationem, nisi de solidiori fauore et indulgentia Vestra
certissime essem persuasus.
Quod nec meam epistolam nec Catalogum desideratorum
his subiunctum acceperis credere fas puto, quum illud in
litteris suauissimis neges. Interim hoc doleo, certissime
persuasus, quod, si illas accepisses, tanto maior pulcriorum
plantarum numerus in horto nostro per aestatem floruisset. Iam
promisso TVO eiusque explemento fretus mitto enumerationem
plantarum, quas ex horto Vestro habere optarem, et simul
Catalogum earum, quae aestate præterlapsa in horto nostro
partim floruere partim viguere. Si quae vobis sint, quae non
in hoc Catalogo continentur nec inter Desideratas enumeratae
sunt, et hac nobis erunt pergratae .... 1)
Vale et faue. Dabam die XII. Septembris. CIOICCCLXVI.
Clarissimo Professori a Linné, Iuniori.
(99) Hafn. d. XII. Sept. 1766. — Inter nouissima, quae
nec TIBI ingrata erunt, haec habeo, quod clementissima nostra
Regina, quam nuper ab Anglis accepimus, scientiam
Botani-cam summe amet eiusque protectricem et promotricem se
praebitura sit.
(100) Generosissimo Dno Equiti et
Archiatro Regio C. a Linné
Fautori suo summe venerando
S. pi. d.
J. Zoega.
Causam retardati responsi ad vltimas TVAS
humanissi-mas in litteris ad filium Clarissimum his inclusis scripsi. Ad
hane accessit, quod ante octiduum, quum his conscribendis
1) Om Cataloget og en Planteliste.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>