- Project Runeberg -  Naturhistorisk Tidsskrift / Tredje Række syvende Bind /
542

(1837-1884)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

542

stirpis parvam modo partern systematis gasterovascularis
con-stituentibus, servantur. E figuris 6 et 7 cum figura 2
com-paratis, quarum partes eædem iisdem literis notatæ sunt, quæ
in utraque homologæ sint, apparebit.

Ex iisdem partibus hæ Eudoxiæ, e quibus, quæ ab
Ily-droideis progignuntur Medusæ, consistunt: et umbrella —
quamquam immobilis et irregularis est, et illi maxime similis,
qua Physophoræ larva cl. Haeckelii instructa est — et
ma-nubrio et filis piscatoriis urticantibus. Systema autem
ga-sterovasculare umbrellæ, ut in Hydromedusis, e parte radiali
(lit. c in fig. not.) et parte centrali (lit. e in fig. not.)
con-sistit, quæ secunda in E. campanula, ut in generibus
Steen-strupia et Hypocodone, magna est, in E. cubo’ide ut in Sarsiis
expl. gr. rudimentaris.

Si igitur formam Eudoxiæ cum Hydromedusæ conferimus,
bomologas eas formas esse putare cogimur. Sed quæ cl.
scriptores de structura Siphonophorarum sentiunt, et quæ de
genesi Eudoxiarum novimus, ne homologiam eam accipiamus
prohibere videntur.

Cl. Leuckart enim (quem Gegenbaur, Clauss, Agassiz,
alii sequuntur) singulas partes Siphonophorarum animalia
rudimentaria esse docet. Eudoxia igitur liberata, quamquam
formam Medusæ håbet, tamen, si eum sequamur, grex
ani-malium concretorum sit, quorum partes omissæ primo tempore
oppressæ sint; at Hydromedusam, quamquam easdem partes
habeat, unum modo animal esse idem certe existimaverit; sin
autem unum modo animal Hydromedusa est, Eudoxia quoque,
quum ex iisdem partibus consistat, unum animal esse
potis-simum contenderis. — Animal præterea ab omni parte plenum
etiam et integrum Eudoxia est, neque, ut hoc efficiatur,
or-gana communia coloniæ maternæ adhibeantur necesse est;
adhibenda autem essent, si ad Eudoxiam quoque pertinerent,
qua cl. Kölliker aliique scriptores docent, Siphonophoras
co-lonias animalium esse instrumentis et propriis et communibus
instructorum. Si enim rem physiologice spectamus, ita est, si
morphologice, structuram Eudoxiæ ratione cl. Köllikeri vix
explicaveris.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 17:57:13 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nahitids/r3b7/0554.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free