Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
543
Itaque Eudoxiam animal Meduso’ideum et id plenum et
integrum habendum esse confirmaverim. Sed occurrit
discrimen in ipsis naturis gemmarum positum, e quibus Eudoxia
et Hydromedusa oriuntur; hujus enim gemma regularis in
latere stirpis constricta est, illius e tuberibus inæqualibus,
orbem incompletum præbentibus oritur. Principium autem
hoc incompositum, quum ex eo unum modo animal
Hydro-medusæ simile oriatur, gemmam partibus singulis distortis et
loco deturbatis babere malim, quam multitudinem gemmarum
mancarum. Quum, fere ut annulus in digito, Eudoxia iu
stirpe posita sit, stirpem divelli necesse est, ut proles
libe-retur. His rebus impellimur, ut Eudoxiam unum modo animal
esse e gemma incomposita et inæquali ortum contiteamur.
Collatis deinde Eudoxia tali et Diphye, partibusque
simi-libus inter se comparatis, addueimur — nisi fallor — Diphyem
animal Meduso’ideum esse eorundem principiorum formationis
quorum Eudoxia, ventriculo valde producto, gemmis diu
in-hærentibus, quarum alteræ — e quibus umbrellæ natatoriæ
oriuntur — æqualis et congruentis structuræ sunt, alteræ —
e quibus Eudoxiæ — principium gemmarum incompositum
præbeant. Quæ magis fortasse testimoniis e speciminibus
junioribus Diphyidarum petitis elucebunt. Earum enim stirps
ab initio ventri simillima est (Tab. II, fig. 2) — ut
manu-brium geminas progignens Sarsiæ proliferæ, Forbes (vide
Xylogr. p. 8) — et postea, stirpe producta gemmisque
in-structa, extrema ejus pars formam ventriculi rudimentarii,
nulla umbrella adjuncta præbet (cfr. fig. 1. x. Tab. II cum c
in Xylogr. p. 8); illam autem materiam
cartilagineo-gelati-nosam, quæ in Diphye, ut eadem pars in Eudoxia,
recepta-culum chymi amplectitur, umbrellam ventriculi primi vel stirpis,
quamquam cum umbrella altera uatatoria concreta est,
haben-dam esse puto.
At quæ de historia evolutionis Siphonophorarum novimus,
sententiæ supra expositæ repugnare videntur. Sed incertæ
adliuc et diversæ observationes de historia evolutionis exstant,
ut, quum præterea corporibus facultas prolem ex omnibus fere
partibus procreandi sit, nullum e regula evolutionis funda-
35*
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>