Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
545
Infra singula tubercula, nondum perforata, et in ipsa apertura
entodennatis ovum circumdantis cavitas formæ lenticularis
apparet, quæ materiam continet, nisi fallor, albumineam (tig.
4.ß). Vesicula germinativa, antea in medio ovo observata,
jam ad aperturam entodermatis appropinquavit, ut proxime
ad cavitatem commemoratam cernatur (tig. 4. y, S);
tuber-culum cum cavitate infra sita »micropylam« habeo. In
Di-phyidis bæ partes eodem modo constructæ et sitæ sunt;
tubercula tamen in iis non inveniuntur (fig. 10).
Quum specimen parvum femininum adolescit, umbrella
iterum procrescens manubrium totum sæpit, quod ovis
matu-rescentibus spbæræ formam accipit (fig. 5). Ovis urgentibus,
membrana sacci oviferi extenditur, ut tubercula ejus
compla-nentur; ceteræ omnes micropylæ ovique partes mutatæ non
sunt; vesicula germinativa priore loco sub ipsa micropyla
remansit (Tab. I, fig. 8).
In genere Hippopodio specimina et masculini et feminini
sexus ex eadem colonia oriuntur. Membrana externa
tenuis-sima manubrii, quæ spermatozoa amplectitur, specimine viril i
nondum a colonia sejuncto, divellitur, qua re colonia tota a
multitudine spermatozoorum quasi a nube lactea circumdatur.
Quum aquæ cursu ea nubes diffusa est, per omnes partes
coloniæ spermatozoa stipata »capite« penetrare conantia
cer-nuntur.
Nunquam equidem spermatozoa tubercula micropylarum
intrantia vidi, sed in omnibus coloniis examinatis, quæ mares
adultos habebant et feminas umbrellis pienis, manubria tota
obtegentibus, corpuscula quædam in cavitate lenticulari
micropylæ observavi (Tab. III, fig. 5); bæc spermatozoa mutata
babeo. Ubi ea corpuscula erant, vesicula germinativa
eva-nuerat, corpusque (»macula«) germinativum corpusculum (aut
vacuolam?) continens solum proxime parietein cavitatis
lenticularis relictum erat (fig. 6). Tuberculum ipsum rugosum
unum vel duo foramina irregularia babebat (fig. 6 — unum
quondam me inspiciente dilatabatur). Bina vel terna
corpuscula illius generis in singulis cavitatibus erant; unum
eorum semper corpus germinativum tangebat, cujus »macula«
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>