- Project Runeberg -  Naturhistorisk Tidsskrift / Tredje Række syvende Bind /
546

(1837-1884)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

546

in ovis nonnullis evanuerat (fig. 61 — 67). Corpuscula in
cavitate sita aliquanto majora (0.03—0.04mm) quam caput
spermatozoorum (0,02mm) erant; cauda carentia, more
Amoe-barum processus adversus corpus germinativum intra
super-ficiem ovi extenderant. Quod spermatozoa aucta erant, et
formam Amoebis non dissimilem aeceperant, propter liquorem
albumineum cavitatis factum esse puto. — Ab aliis quoque
scriptores mutationes similes observatæ sunt (Baudelot in
Mol-luscis Gasteropodibus, Schneider, Claparéde in Ascaridis etc.).

Specimina feminina, quum hoc modo semen acceperunt,
colonia relicta, verisimile est aliquamdiu libere per aquam
natare, tuin, ovis dispersis, mori. In tali specimine
ob-servato ova, membranis divulsis, formam sphæricam accipere
vidi (Tab. III, fig. 8); corpus (»macula«) germinativum
etiam-tum priore loco aderat (fig. 8.Ö), liquor deinde cavitatis
lenti-cularis coagulatus erat (fig. S.ß), et inter eam et ovum residua
spermatozoorum etiamtum observare licebat (fig. 8.C).

Ab aliis quoque partes ovi iis simillimæ descriptæ sunt,
quas in Hippopodio micropylam esse puto (expl. gr. cl.
Kefer-stein & Ehlers in Praya cymbiformi etc.); quinetiam orificium
umbrellæ constrictum Physophorarum instrumentum ejusdem
usus esse videtur; nam in Campanularia geniculata, cujus
generis specimina feminina Physophorarum similia sunt,
spermatozoa per orificium umbrellæ intrantia certe vidi.

Itaque quæ in Hippopodio »micropylam« duxi, iis in aliis
quoque Coelenteratis similia sunt; deinde, si corpuscula
cavitatis lenticularis spermatozoa sunt, prægnationem ovorum
in iis animalibus, spermatozoa corpus germinativum tangentia,
parte fortasse quadam contenti spermatozo’! ut in plantis in
ova diffusa, efficiunt.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 17:57:13 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nahitids/r3b7/0558.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free