Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
12 Oratio
Danis etiam veram gratulandi causam esse puto, quod
aliquando saltem Latinus sermo in academiis dominatus sit.
Pertinet autem hæc oratio ad ipsa illa, quæ hodie in
memoriam revocamus, sacrorum emendatorum tempora. Velim,
auditores, cogitetis, quanta illa ætate fuerit, si vere dicere
volumus, rerum Danicarum infirmitas, quanta Germanorum
in iis vis, tum quum Christianus tertius, ipse ad illud saltem
tempus ex potiore parte Germanus, nobilibus Holsatis stipatus,
post oppressos Jutiæ rusticos, Hanseaticarum civitatum milites
in Dania vicerat, quum ex Germania arcessebatur, qui in
patria nostra res ecclesiasticas ordinaret, quum illi ipsi Dani,
qui in sacrorum mutatione civibus commendanda principes
fuerunt, multique postea Vitebergæ instituti ex Germanorum
auctoritate toti pendebant. Illo tempore si in Germaniæ
academiis patrius sermo viguisset, si Lutheri Melanchthonisque
sententias cives nostri, illorum discipuli, Germanice traditas
accepissent, si Germani, qui apud nos docuerunt, non Latine
docuissent, vereor, ne magnum id et vix superabile periculum
sermoni litterisque et populo Danorum futurum fuerit; Vix
enim mihi videtur a scholis academiaque nostra arceri
potuisse Germanorum sermo. Itaque prorsus sic judico, illo
proximoque tempore sermonem Latinum quasi parietem
quendam objectum fuisse ingruenti peregrinitati, post quem
adolesceret viresque caperet patrius noster sermo. An nescimus,
interjecto post sacrorum emendationem sæculo Christianum
quartum imperasse, ut in academia Sorana nobilium
adolescentium exercendorum causa scholæ plures Germanice haberentur,
atque in ea academia fere omnes professores Germanos fuisse?
Latinus sermo ad tempus dominatus est, Germanici perpetuus
futurus erat dominatus. Aliter cum exstincti populi sermone
certatur, aliter cum florentis et vicini et magni. Hoc si ego
vere judicare vobis videor, magnum aliquando periculum
Latinitatem academicam a patrio nostro sermone avertisse,
hoc solatio compensemus, si tardius cessisse vetus mos
videtur, æquioribusque animis et verbis discedentem
prosequamur. Nos vero antiquum illum sermonem Latinum, cujus
majestas olim orbi imperavit quoque continentur et litteræ
populi terrarum domini et historiæ humani generis permagna
pars, et philologorum accuratis studiis exercitationibusque
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0024.html