Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
J. N. Madđdvigii. 13
commendemus ` committamusque et eo in præparandis ad
artes et disciplinas ingeniis utamur diligenter et studiose,
aditum facturi etiam ad eas litteras, quæ postea per multa
sæcula ejus imitatione usæ sunt; hanc autem ipsam ejus
propaginem, qua primum ecclesia Christiana Europam
peragrans continebatur, deinde revocatæ ex antiquitate artes
disciplinæque usæ sunt, quæque in academiis se, dum ejus usus
fuit, docentibus orantibusque patientem obedientemque præbuit,
nunc, si ita videbitur, sine contumelia et cum bona gratia
dimittamus ex academiæ coetibus communibus.
Est tamen quod cum hoc vetere instituto nullo modo
dimitti velim, sed retineri quam maxime quamque
præsentissimum, memoriam dico communionis omnium academiarum
in eodem scientiæ veritatisque quærendæ studio occupatarum,
qua commùnio olim vere ejusdem sermonis usu alebatur,
postea species saltem aliqua relinquebatur, quæ admonitionem
haberet, diutissime quidem in septentrionalibus et Germanicis
academiis. Eam communionem posthac, ut pridem fecimus,
aliis rebus colemus, sed colamus, non minus quam antea.
Nisi enim id fecerimus, damnum capiet nostra academia,
magno ad studia incendenda et alenda auxilio privata, neque
ipsi patriæ id præstare poterit, quod debet. Debet enim
patriæ ante omnia scientiam, omnium auxiliorum usu
perfectissimam. Patriæ autem rebus ita acãdemia veram curam
tribuet, si et omnem eam scientiæ materiam, quæ e patriæ
sive sermone sive historia sive institutis sive externa natura
oritur, studiosissime pertractatam cum universa scientia
copulaverit et rursus ex hac universa et communi omnium
populorum scientia quam uberrimos fructus ad nostrum populum
pertulerit. Itaque utetur sociis et adjutricibus in hoc labore
ceteris academiis, non solum ut quæque proxime nobis
cognatione adjuncta est, etsi magnum habebit cognationi honorem,
magnam ejus rationem ducet, sed etiam ut quæque maxime
nos studiorum vigore et copia et recta ratione adjuvare poterit;
de populi autem nostri proprietate conservanda tuendaque sic,
opinor, judicabit, veram proprietatem ali natura, quum arceatur
omnis peregrinitatis superbe se ingerentis aut blande insinuantis
servilis imitatio omniumque populi ordinum ad vitam
excolendam studia in unum conferantur, ceterum academiæ non
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0025.html