- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Første bind /
71

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De ut particula. Thesin apud philologos Hauniae a. 1892 congressos proposuit F. Gustafsson. In vestro coetu, V. D., haud sine causa mihi videor locuturus esse de ut particula latina; cuius usus varios philologus norvegus, Bastian Dahl, — decem abhinc sunt anni — diligentissime collegit, accuratissime descripsit atque, ut tum erant tempora, multis in rebus explicavit. Postea vero etiam magis intellectum est in omni linguarum disquisitione exeundum esse ex vivo sermone, qualis quidem omnis initio fuit sermo, in vivo autem sermone interrogativa pronomina interrogativasque particulas multo plus valere ac primis temporibus valuisse, quam ex scriptorum sermone et grammaticae regulis appareret. Itaque in ut particula explicanda ` iam pridem scholas meas audientibus solebam suadere, si qui usus ex traditis artis praeceptis minus commode enucleari videretur, ut explicationem ex interrogativa eius particulae significatione repetere conarentur. Cuius quidem significationis vim cum in Plauto lectitando experirer, in dies magis mihi persuadebam, ea posse non solum difficilioribus locis lucem reddi, sicut fulminis ictu tenebrae illustrarentur, sed etiam unde orti essent varii uí particulae usus rectius explicari quam cum ex relativa significatione profectus explicationem tentassem. In simili sententia versari post cognoveram Gutjahr-Probstium”, quantum ex libris, quos de ea re duos 1 B. Dahl: Die lateinische Partikel ut, Kristiania 1882. ? E. A. Gutjahr-Probst: Beiträge zur lateinischen Grammatik, Il, III, Leipzig 1883, 1888.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0083.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free