Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
72 F. Gustafsson:
conscripsit, intellexi; neque enim omnia, quae subtilius is
quidem quam elegantius protulit ex Terentii maxime sermone,
satis a me intellecta esse confiteor.
Iam de ipsa origine uć particulae quid sentiam si a me
quaeritis, nescire me malo concedere quam incerta pro certis
habere. Quos plerique putant esse quasi gradus ortus:
quotei, cutei, ulei, uti, ut, eos gravibus defendere poterunt
argumentis, modo videant ne multum distet primaria
significatio ab ea radice quae estin quot, quotus, quotidie, quam
quidem ab illis discerni non oportet. Ego potius ad eam
sententiam inclino, sicut zam et num, ita αἱ et ut esse
cognatas, huic (ut) post additum esse demonstrativum 7, ut
fieret uti; significationem autem eius omnium primam fuisse
exclamativam, adfirmativam, amplificativam ; ita exempli causa
gradu tantum, non re inter se differre haec enuntiata: ać
pulcher est, ut pulcher est; primitus ita fuisse; postea nam
explanativam et aft adversativam, num et ut interrogativam
vim nanctas esse.
Utut haec res se habet, iam in antiquissimo sermone
latino interrogativa vis uć particulae manifesta est, eaque
eiusmodi ut non tantum ad ipsum enuntiatum, sed etiam
ad certa verba accuratius definienda pertineat —
«Wortfragen» in hac re dicunt Germani. Eius usus ex Dahli
thesauro haec repeto exempla: uí morata est mulier, ut
videtur mulier, ut eam credis, ut vales, uti vales; in
parataxi: e/oquere, ut haec res obtigit; ad hypotaxin iam hoec
accedit: uti sit de ea re, eloquar; similia illa existimo: sci,
ut dicam; narra omne ordine, ut factum sit. Meram iam
hypotaxin plerique agnoscent in hoc exemplo (Ciceronis:
quid agas et ut te oblectes, scire cupio. Haec significatio
permultis locis reperitur, quamquam iam Plauti aetate quasi
emergebant hae interrogandi particulae: guem ad modum,
quo modo, quo pacto, qui, aliquanto crebrius usitatum, alia.
Quam late pertinuerit hic ut particulae usus in cotidiano
sermone, vel ex hoc uno elucet: ut vales, quod certe
usitatissimum fuit.
1 Pauca ex Dahlii libro satis habui exscribere; in Plautinis
exemplis, quae ipse collegi plurima, selecta quaedam hic proferam; editionem
sequar maxime Ritschelianam secundam.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0084.html