Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
78 F. Gustafsson:
conferendum est illud vere interrogantis ubi ubi est?, «hvar
är han, hvar är han?»
In hoc exemplo non multo minus concitatus est qui
loquitur: (Bacch. 1191) age iam, id utut est, etsist dedecori,
patiar.
Aliquanto saepius vidi apud Plautum uti dudum, ut iam
dudum; ut iam dudum dixi nonne primitus fuit «quam
diu!» Idem fortasse valet de eiusmodi locis, qualis est Capt.
478 nam ego! ut dudum hinc abii, accessi ad adulescentis
in foro, ubi nos quo tempore requirimus; sed hoc loco re
vera queritur Ergasilus nimis iam diu se cum
adulescentibus frustra egisse.
Omnino rarius apud Plautum est temporale uć; id tum
maxime ponitur, cum tempus, quale sit, paulo vividius
expingitur aut saltem quod factum narratur, sub oculos
audientium ponitur aut in animo narrantis altius expressum
profertur, sicut Asin. 343 verum in tonstrina ut sedebam, me
infit percontarier, sequuntur praesentia quae vulgo dicuntur
historica; germani dicunt: «wie ich da sasz». Et adponi
solent continuo, ecce, ibi, ilico, ita, extemplo, confestim.
Interrogat quodam modo se ipsum qui loquitur de praeteriti
temporis qualitate. Proxime huic usui accedere videtur
localis ut particulae significatio; uć enim pro ubi positum
paucissimis locis perhibetur, quorum nullus Plautinus est. Ubi
vero paulo planior evasit loci indicatio Catull. 11, 2, potest
saltem fieri ut ibi exclamativus sensus lateat:
sive in extremos penetrabit Indos,
litus ut longe resonante Eoa tunditur unda.
Alia proferam relativi aut potius exclamativi ut exempla
pauca. Capt. 274 Tyndarus servus dominum Philocratem
laudat, servi partes callide agentem,
Eugepae: Thalem talento non emam Milesium;
nam ad sapientiam huius nimiam nimius nugator
fuit:
ut facete orationem ad servitutem contulit;
possumús hoc loco uti particulis relativis, verius tamen
exclamativa usi exprimimus servi mentem. Prorsus similia
1 Ussing ego, alii aliter.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0090.html