- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Første bind /
77

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De ut particula. 7i cula, in pronuntiandi ratione et in sententiarum connexu eam rem verti apparet. Atque in adfirmativo zé non solum modalis, sed etiam interrogativa significatio recedit, accedit exclamativa. Eius exempla plurima inveniuntur, ut apud comicos: ut it, ut magnifice infert se; ut pulsat; ut subito, ut propere, ut valide tonuit; ul magnus est, ut maestus est; ut mulia verba fecit — his proximis locis quam particulam desideres ac ne apud Plautum quidem quam ita positi exempla desunt —; ut in ocellis hilaritudo est; ut contempsit ac pro nihilo putavit Ciceronis est dictum (Mil. 64), ut tu semper es derisor Horatii (sat. 2, 6, 54). Ex hoc usu, sicut ex eo quem primum tractavimus, multa ut comparativi et omnino relativi genera êxplicari possunt. Conferatis, quaeso, iurandi formulas, quales sunt Aulul. 496: ita me di amabunt, ut ego hunc ausculto lubens, cum Stich. 465, ubi absolute dicitur ut ego nunc te conspicio lubens. Simile est Poen. 869 Diespiter me sic amabit, ... ut ego hanc familiam interire cupio. Sed exclamantis est; neque igitur quidquam obstat, quin alia exclamatio ponatur, sicut Trin. 1023 ia me di ament, graphicum furem, ubi potuerat poeta dicere: «ut graphicus fur est». — Jam aliud hoc est Trin. 857: ut ille me exornavit, ita sum ornatus. Capt. 921 nam hercle hic quidem ut adornat, aut iam nihil est aut iam nihil erit’, ita queritur puer de parasito cenam apparari iubente; nos comparative vertimus, forsitan recte; neque tamen minus depingit commotum puerum, qui exclamativam vim uí particulae attribuit. Aeque incitato cursu fertur res aliis locis, ubi nos uć relativum, uí comparativum, uí proportionale, alia constituimus, Donatis et Priscianis fortasse potius quam servis et adulescentulis Plautinis satisfacientes. Huec refero etiam ut geminati exempla, quae omnia non multa sunt apud Plautum. Amph. 397, ubi Mercurius Sosiam pugnis invadit, hic exclamat: verum utut es facturus, hoc quidem hercle haud reticebo tamen; relativum ut mirum quantum languet prae interrogativo vel exclamativo, quocum 1 Cfr. Schoellii adnot.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0089.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free