- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Første bind /
80

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

80 F. Gustafsson: nonne consecutiva haberetur sententia? Sed etiam coniunctivus absolute ponitur in eius modi enuntiatis, ut Capt. 649 ut quidem hercle in medium ego hodie pessume pro- cesserim, vae illis virgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo. Cum hoc comparandus est locus Amph. 432 mira sunt... factumst illud: ut ego illic vini hirneam ebiberim meri. Equidem non coniunxerim /actum est ut. Vel ex hoc uno exemplo, ni fallor, elucet, quo modo sit ortus et qua ratione explicandus liberior in consecutivis sententiis temporum usus. Minus aptum tamen esse coniunctivum in toto hoc genere apparet, siquidem eo exclamatur, adfirmatur sensentia. Et Dahlius in suo libro paucissima eius attulit exempla. Contraria res est in altero genere uć exclamativi, cui negativum responsum exquiri diximus. Cum eo coniunctivus quam optime congruit, ut in his: te ut deludam?! ut ego thensaurum indicem?!; haec ut viderem, ut ferrem has contumelias?! egone ut haec patiar fieri?! egone ut illam non amem?! Huic enuntiato, quod ultimum posui, similia sunt ea, quae a particula quin incipiunt: quin illam amem. Quin particula posita magis premitur modus rei quam cum uć vel utine, utin ponitur. Tum enim in ipso pronuntiantis affectu maior vis inest, quam in particula. Itaque omitti potest uf, atque idem fere tamen manet sensus; ut Amph. 813 vir ego tuos sim; ne me appella et Capt. 139 ne fle. egone illum non fleam, egon non defleam cet. Cum hoc loco illud egone illam ut non amem comparanti mihi quidem minime idoneum videtur ante huius modi zé ellipsin statuere, quam plurimi statuerunt philologi, grammaticis regulis nimis imbuti, mutis librorum verbis decepti, quanta vis in vivo sermone, in viva voce insit obliti. Immo quam diu in usu erat omnino uć interrogativum, tam diu haec quoque significatio mansit, quamvis raro, ut in scriptis par est. Itaque in notissimo illo Ciceronis loco (Catil. 1 22) źe ut ulla res frangat, tu ut umquam te corrigas et q. s. iam iterata illa quattuor uć recusare videntur ne admissa ellipsi, qualiscumque sit, vegetum loci quasi ingenium obtundamus. Haec ego non ita dissero, ut omnino negem posse huius

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0092.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free