Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De ut particula. 81
modi enuntiata cum alia sententia firmioribus vinculis ita
coniungi, ut is ipse sensus evadat, qui ellipsin statuentibus
maxime placeat. Immo iam apud Plautum talia adiunguntur,
ut in Cure. v. 200! λοοίπο fieri, ut inmoderatis te hic
modereris moribus, nisi forte id ipsum Àocine fieri novum
ellipseos genus desiderat! Paulo aliter comparatus est locus
Amph. 566 seqv.
tune id dicere audes, quod nemo umquam homo an-
tehac
vidit nec potest fieri, tempore uno
homo idem duobus locis ul simul sit;
ubi equidem paratacticam rationem putaverim
commodiorem esse quam hypotacticam. Propius hypotaxi est eiusdem
fabulae v. 572. Quo id malum pacto potest nam ... lfieri,
nunc uti tu et hic sis et domi, id dici volo.
Simile ut censeo esse, si negative dicas ex. gr.: non
potes cogere me, ut tibi maledicam; nonne primitus fuit:
«quo pacto tibi maledicam?!»
Hac via, ni fallor, multorum enuntiatorum, quae
consecutiva habentur, ortus et prima ratio facillime explicantur.
Eadem via primam etiam horum exemplorum naturam
explicaverim, quae iam profero: Mil. 1140 non sum dignus
prae te, ut figam palum in parietem; Men. 1067 non edepol
ita promeruisti de me, ut pigeat obsequi quae velis; Men:
712 quid tandem admisi in me, ut loqui non audeam;
Rud. 1230 aequom videtur tibi, ut ego alienum quod est
meum esse dicam; item alia multa. Atque idem illud uć
sine dubio est in huius modi quoque sententia: /ocine est
credibile ut is hic’ sit et im hac Tulliana Verr. IV” 11
verisimile non est, ut ille religioni suae pecuniam
anteponeret; neque enim aliter, nisi maiorem dicentis affectum
animi fuisse concesseris, qua ratione talibus locis poni
coeptum sit uí, facile reperias.
Multa disputata sunt de dicendi formula, quae est
adducor uí aliquid hoc vel illo modo se habeat, cuius tria
tantum exempla reperta habet Dahlius. Ea vero sunt
negativa; neque dubito, cum dicitur οἵα adduci possum, ut ed
1 Potine coniectura est vix necessaria.
Nord. tidsskr. f. filol. 3die række. I. 6
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0093.html