- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Første bind /
125

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Johs. Paulson: In Horatii A. P. (et Catulli C. ΧΙΝΡ). 125 huc transtulerit, quod in eo sibi visus sit idem praeceptum, quod exhibent vv. 42—44, invenire, non dubito. neque desunt transponendi exempla huic similia. quorum unum omnibus, qui Lucretium perlegerunt, notum est. constat enim lectorem quendam philosophum e IId carmine Lucretiano in prologi libri primi finem transtulisse vv. 646—651, «ut ostenderet Lucretium sibi adversari, qui cum deos mortalia non curare affirmet, Venerem tamen invocet» (Isaac Vossius). unum addam exemplum huius transponendi generis ei, in quo versamur, similius, adhuc a viris doctis non recte intellectum. In Catulli Veronensis libris c. XIV, — in quo iocose conviciis onerat Calvum poetam, quod Saturnalium die! electissima pessimorum poetarum Catullo suo miserit — in hos versus exit: 21 Vos Ππίης interea (valete) abite Illuc unde pedem malum attulistis, Saecli incommoda, pessimi poetae. Siqui forte mearum ineptiarum 25 Lectores eritis manusque vestras Non horrebitis admovere nobis. viderunt quidem viri docti tres postremos versus a c. XIV seiungendos esse doctissimasque de his tribus versibus conscripserunt disputatiunculas, modo eos praefigentes versibus II 11—13, ut cum iis alterum libelli Catulliani prologum efficerent, modo statuentes eos epilogo cuidam codicillum quattuordecim prima carmina ` Catulliana continentem claudenti tribuendos esse, modo in nullo iudicio faciendo quiescentes. ut de his cogitatis non iudicem — facile enim concedo in iis fortasse veri aliquid inesse, licet, unde proficiscendum esset, non observarint —, luce clarius est curiosum quendam lectorem hos versus fini praemissi carminis apposuisse, ut ostenderet Catullum non solum de carminibus aliorum poetarum severissima facere iudicia, sed et suis carminibus omnem omnino ' Huius carminis v. 14 varia interpangendi ratione distinguunt editores ne longior sim, mihi videntur vv. 12—15 hoc modo distinguendi esse: 12 Di magni, horribilem et sacrum libellum: f Quem tu scilicet ad tuum Catullum Misti continuo, ut die πος periret, 15 Saturnalibus, optimo dierum! hoc e meo addidi; quod requiri videtur, cum sic «Saturnalibus» melius per appositionem accedat, facillimeqae, cum omissum metro non noceat, e libris excidit.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0137.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free