- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Første bind /
124

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

In Horatii A. P. (et Catulli C. XIV»). Vy. 42—48 in libris manu scriptis hunc ordinem observant: Ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor, Ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici, Pleraque differat et praesens in tempus omittat. 45 Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor. In verbis etiam tenuis cautusque serendis Dizxeris egregie, notum si callida verbum Reddiderit iunctura novum. 6. q. 8. Bentleyus primus observavit v. 45 illo loco non ferendum esse, quippe qui novi nihil praebeat, ea quae de carminis ordine dicta sint, de carminis auctore repetat. versum autem non eiecit, sed post v. 46 transposuit, ut hic fieret ordo: 46 In verbis etiam tenuis cautusque serendis 45 Hoc amet, πος spernat promissi carminis auctor. 47 Dizxeris egregie, e. q. 8. Bentleyum omnes fere, quos vidi, editores secuti sunt, sed dubitare licet, rectene hoc fecerint. primum enim vv. 46—48 nullo sensus hiatu laborare videntur, quod mirum sane esset, si e loco suo migravisset v. 45. bene enim Horatius «dixeris», inquit, «bene, si callide verba coniungens notum verbum novo significatu indueris, sed id non efficitur, risi tenuis cautusque sis in verbis conserendis». poeta scilicet non disserit de singulis verbis elegendis spernendisve, sed de ipsa elocutione formanda; quare vix iure, qui versus transponunt, statuunt ad utrumque /oc v. 45 e v. 46 audiendum esse verbum. accedit, quod satis mira et stupenda sunt in hac continuatione verba, quae sunt promissi carminis auctor. quare mibi persuasi v. 45 non post v. 46 ponendum esse. Sed ne in loco quidem, quem in libris occupat, retinendus. esse videtur; nam aut prorsus eiciendus est versus, aut ego fal'or. credo equidem versum Horatianum esse, quamquam id quoque ignoratur. sed quin curiosus quidam lector carminis Horatiani eum

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0136.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free