Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
34 Vald. Thoresen:
advocaverit, qui tradit (I 4), veteres, cum oppida castrave
stativa condituri essent, inspectis hostiarum iecinoribus
quaesivisse, utrum herbae salubres in loco nascerentur an non.
Sed etiamsi eiusmodi sensus his verbis subici possit, nihil
tamen proficietur; nam hic tantummodo de divinatione
quadam et futurarum rerum praedictione agitur, id quod cum
intellegatur ex tota disputatione, tum ex iis, quae sequuntur,
perspicuum est. Persuasum igitur habeo, in verbis pabuli
genus mendum aliquod latere. Sed quid reponendum sit,
non video; conieceram aliquando u/iginis, sed obstare videtur
alius locus (I 57,131) huic simillimus, ubi Democritus censere
dicitur sapienter instituisse veteres, ut hostiarum
immolatarum inspicerentur exta; quorum ex habitu atque ex
colore tum salubritatis, tum pestilentiae signa percipi,
nonnunquam etiam, quae sit sterilitas agrorum vel fertilitas
futura. Et quo incertiora fiant omnia, etiam illa verba nostri
loci, quae statim sequuntur, dubia sunt: salubritatem etiam
aut pestilentiam extis significari putat; Grutero quidem
glossema esse visum est. Sed satis sit dubitationem movisse;
alius fortasse verum inveniet.
Π 20, 4s.
Quasi ego aut fieri concederem, aut esset philosophi
causam, cur quidque fieret, non quaerere. Neglegentius
hoc dictum esse apparet, cum ego ad prius modo pertineat;
cuius neglegentiae etsi exempla non desunt (v. de finibus,
edit. Madvigii III pag. 161), malim tamen esse pro esset
scribere, levissima correctione. Hoc jam scripto video, quod
antea non animadverteram, mecum facere Β΄.
I 20, 41.
Et eo quidem loco et Prognostica nostra pronuntiabas
οί genere herbarum, scammoniam arisiolochiamque
radicem, quarum causam ignorares, vim et effectum videres.
Post quarum excidisse puto rerum; nam neque, quae
herbarum causa sit, hic quaeritur, sed cur tales sint, quales
videmus, et pronomen relativum etiím Prognostica complecti
debet, quorum causae infra statim commemorantur, ubi 510
scribitur: nam et prognosticorum causas persecuti sunt et
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0046.html