- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Andet bind /
33

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

In Ciceronis de divinatione libros. 33 fata non possunt; aut si casu factum negamus, vitari clades non potuit. Levi hac correctione adhibita bene se habebunt omnia. ᾿ 1 10, 26. Sed haec fuerit nobis tamquam levis armaturae prima orationis excursio; nunc comminus agamus... Abiectis duobus verbis prima orationis neque deerit quicquam et minus languebit oratio. Videntur autem e margine in textum irrepsisse. 11 12, 29. Et certe, si est in extis aliqua vis, quae declaret futura, necesse est, eam aut cum rerum natura esse Coniunctam aut conformari quodam modo numine deorum vique divina. His verbis ecquid aliud dicitur, nisi vim, quae declaret futura, (divinam illam quidem!) conformari vi divina? Et inepte dictum et perperam! nam exta conformantur vi divina, vis quae futura declarat, non mutatur. Suscipiendam ‘ igitur censeo coniecturam, quam ipse auctor Hottinger cum reliquis omnibus editoribus inutilem esse duxerat: ea aut cum rerum natura esse coniuncta. IIl 18, 3o. Democritus dicitur habitu extorum et colore haec censere declarari: pabuli genus et eorum rerum, quas terra procreet, vel ubertatem vel tenuitatem. Hanc codicum scripturam omnes retinent editores; unus Christ suspicatus est, aliquid depravatum esse, et sic fortasse scribendum esse putat: pabuli et earum rerum vel pabuli et aliarum id genus rerum. Quibus causis adductus haec coniciat, nescio; ego ut mederi me loco nequire concedo, ita corruptum esse his de causis statuo: etiamsi et particulam idem hic significare putamus quod et omnino, tamen in verbo, quod est genus, obscuritas remanet; nam quod genus pabuli dicitur, id est species herbarum, quibus pasta est hostia, nec patitur generis vocis sensus aliter verba explicari, quasi dictum sit: extis declarari censet, qualis messis pabuli futura sit. Forsitan quispiam traditae scripturae defensor Vitruvium testem Nord. tidsskr. f. filol. 3die række. II. 3

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0045.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free