Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
36 Vald. Thoresen:
bant nec vicerant. Non male Christ aut aves, cum
scribendum iudicat, aut Ciceronem parum acute disputasse. Ego
tamen alio pacto sanari locum posse puto. Deleto enim non
sic habebimus: «Arn! ilae aves, inquit Quintus, nisi cum
vicerunt, canere solent?» Cui Marcus: «Aft tum, inquit,
canebant nec vicerant.» Et Quintus: «Jd enim est ostentum.»
11482, 6s:
At in Lysandri statuae capite Delphis exstitit corona
ex asperis herbis, et quidem subita (subito Lambinus).
Itane? censes ante coronam herbae exstitisse quam
conceptum esse semen? herbam autem asperam credo avium
congestu, non humano satu. Plures sunt, qui haec verba
aliquo modo vitiata esse viderint: /rerbam autem asperam
credo. Velut Hottingero scribendum videbatur /erbam autem
asperam exstitisse credo, ĦHerelio autem ἢ. a. asperam
crevisse credo vel h. a. natam asperam credo. Neutri assentior;
neque enim video, quare adiectivum sit iteratum. Ceterum
illud miror, quomodo factum sit, ut nemo animadverterit,
hoc ferri nullo modo posse: non humano satu. Omitto,
quod paulo insolentius dictum est, ut ait Moser — longe
aliter autem supra (I 42,93) ez hominum satu dicitur —;
quid quod ab ipsa loci sententia plane alienum est? Sive
enim avium congestu Cicero semina sparsa esse existimat,
sive ab hominibus — qui cur ita fecerint, non facile est
videre —, naturali rem attribuit causae. At hoc quaeritur,
utrum deorum numine factum sit necne. Luce igitur clarius
mihi videtur, scripturam receptam corruptam esse;
emendandum vero locum aliis relinquere cogor.
1188, το.
Et tamen credo, Romulum, qui urbem auspicato
condidit, habuisse opinionem, esse in providendis rebus au-
1 Si quis in hoc verbo offendit, is velim sic rem animo informet:
M. Cicero verisimile esse negaverat, per gallinas Iovem illud signum
dedisse. Ad quod Quintus hoc dicit: quid? noñ verisimile est? an tu censes
(Danice «mener du da...»), gallos, nisi cum vicerint, canere solere? Ita
nihil erit, quod miremur. Nam quod ad nisi particulam attinet, eam et,
cum interrogando aliquid negetur, adhiberi, non semel videmus.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0048.html