Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
In Ciceronis de divinatione libros. 37
gurandi scientiam (errabat enim multis in rebus
antiquitas), quam vel usu iam vel doctrina vel vetustate
immutatam videmus. Postremis verbis hoc dicitur, augurandi
scientiam vetustate (i. e. temporis cursu, sensim ac sua sponte;
cfr. de leg. II 13, 33) immutatam esse usu («praksis») vel
doctrina («theori»). Itaque vel ante vetustate abiciendum puto.
II 34, τα.
Illi autem, qui in auspicium adhibetur, cum ita
imperavil is, qui auspicatur, «dicito, si silentium esse
videbitur», nec suspicit nec circumspicit; statim respondet,
silentium esse videri. Tum ille «Dicito, si pascentur
(pascuntur codd.)». «Pascuntur.» Quae aves? aut ubi?
«Attulit», inquit, «in cavea pullos is, qui ex eo ipso
nominatur pullarius.» Explicatio ista vocis pullari quid sibi velit,
non dispicio, hoe praesertim loco, cum et in superiore libro
commemoratus sit pullarius (I 35, 77), et pullarium fuisse
necesse sit, qui nostro loco paulo ante auspicanti responderet;
_ nec vero quis alttulerit aves, quaeritur, sed quae sint aves.
Mihi igitur haec verba is, qui ex eo ipso nominatur
pullarius addita videntur esse ab aliquo lectore, qui taceri non
passus sit, a quo pulli afferrentur. Deinde quod ad inquit
verbum aliquis audiendum esse dicitur, id dubito an fieri
non possit. Cfr. Madv. gr. Lat.” § 494 b not. 5 extr. et
Fórchhammeri disputatio in Nord. tidskr. f. filol., ny række, V
p. 44 sqq. Christio inquit ex glossemate adiectum esse
videtur; ego malim putare, subiectum esse ipsum pullarium,
scribendum autem: «Aftuli», inquit, «<in cavea pullos.» Timide
tamen et diffidenter hanc affero coniecturam, ut quae non
omnes difficultates loci removeat. Interrogatio enim (quae aves”
aut ubi?) magistratui auspicanti minus apte attribuetur. Verum
tamen sic forsitan expediri res possit, ut M. Ciceronem
putemus quasi quodam saltu orationis se ipsum subito inducere
a pullario coram quaerentem: quas aves dixisti? ubi sunt?
cui pullarius pullos esse respondet, quos in cavea attulerit.
Ι1 35, 13.
Ergo hoc auspicium divini quicquam habere potest,
quod tam sit coactum et expressum? Suspectum mihi est
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0049.html