- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Andet bind /
40

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

40 Vald. Thoresen: unus et idem fuit. Quid? qui ingenio atque animo singulares, num astro quoque uno? quod enim tempus, quo non innumerabiles nascantur? at certe similis nemo Homeri. Totius loci sensus postulat, ut quaestionem num asiro quoque uno ita intellegamus, quasi dictum sit: num astro quoque singulari sunt (quo nemo est alius)? Sed verbo, quod est uno, ista vis attribui nullo modo potest, praesertim cum diverso atque adeo contrario sensu dictum viderimus paulo ante, ubi urno idem valet, quod omnibus communi. Si verum esset, quod scribitur num astro quoque uno, hic evaderet sensus: num ii quoque communi astro sunt, ut dictum est de militibus, qui Cannensi proelio ceciderunt; sed neque in eiusmodi sensu i abesse potest, neque sensus ipse omnino ferri. Non potest igitur dubium esse, quin locus corruptus sit; verisimile autem est, urno additum esse a lectore aliquo, qui loci sensum parum diligenter conceperit animo. Hoe verbo eiecto sic quaeritur: qui ingenio atque animo singulares, num astro quoque (audiendum: singulares fuerunt)? 11-53, 109. ον nonne (vel non) intellegis eadem (conclusione Cratippi) uti posse et haruspices et fulguratores et interpretes ostentorum et augures et sortilegos et Chaldaeos? Quid inter /aruspices et eætispices intersit, nemo ignorare potest, qui hos de divinatione libros paulo attentius perlegerit; nus- . quam enim iis verbis promiscue utitur Cicero. Extispices sunt, qui extis divinant; haruspices non modo extispices sunt, sed ostenta quoque ac fulgura interpretantur (cfr. inter multos locos 1 6,12, II 11, 26, II 18, 42). Sequitur, ut aut exætispices seribendum sit, non /aruspices, aut verba, quae sequuntur, et fulguratores et interpretes ostentorum, spuria sint. Ego utrum praeferam, non dubito, cum ipsum verbum fulguratores in suspicionem veniat. Nam hoc vocabulum apud scriptores classicos, qui vocantur, non videtur reperiri’, nec omnino fulgurare dicitur de interpretatione fulgurum. Fidenter igitur contendo, ista verba, οὐ fulguratores et interpretes ostentorum, non Ciceronis esse, sed lectoris alicuius, 1 Cfr. Georges’ Lexicon der lateinischen Wortformen.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0052.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free