- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Andet bind /
39

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

In Ciceronis de divinatione libros. 39 angulum) sitas esse, cum tertia circuli parte inter se distarent, ita ut tria zodiaci signa interposita essent; cum autem quarta orbis parte distarent vel duobus signis interpositis, id τετράγωνον (quadratum) vocari. Zodiaci igitur vim ab errantibus sideribus varie moveri aiunt, cum aut in eam ipsam partem orbis venerint, in qua sit ortus eius, qui nascatur (eam coniunctionem nos vocamus), aul in eam, quae Coniunctum aliquid habeat aut consentiens (ubi stellae, ut Graeci dicunt, ἐπιβλέπουσιν ἀλλήλους καὶ συμφωνοῦσιν ἀλλήλοις); ea triangula illi et quadrata nominant. Ita levissima unius verbi correctione totam mendum tolletur'. 143, 91. Reliqua vero tria intervalla infinita et immensa, a sole ad Martis, inde ad Iovis, ab eo ad Saturni stellam, inde ad caelum ipsum, quod extremum atque ultumum mundi est. Deest in codice Rehdigeriano fria; iure fortasse, nam quattuor intervalla enumerantur, non tria (quod miror interpretes non vidisse). Praestare tamen videtur ultima verba (inde ad caelum — mundi est) eicere, quae aliunde invecta esse possunt, velut e libro sexto de re publica, ubi eandem reperimus enumerationem (17, 17). Nam Chaldaei sidera spectant; nihil iis est cum caelo ipso. H45, 94. . . . quarum rerum in proæumis locis tantae dissimilitudines saepe sunt (vel sini), ut alia Tusculi, alia Romae eveniat saepe tempestas. Displicet vox saepe bis posita, pro qua Herelius priore loco fere vel certe scribi voluit. Melius fortasse, es syllaba duplicata, ... dissimilitudines esse possunt. 1l 47, 97. Figo autem etiam haec requiro, omnesne, qui Cannensi pugna ceciderint, uno astro fuerint; exitus quidem omnium 1 Christ superiora sic fortasse transponenda esse existimat: ..….caelum, eamque vim varie moveri ab iis sideribus, quae vocentur errantia, proinde (an voluit perinde?) ut quaeque stellae... Sed eam quaestionem, qua nostra coniectura nihil afficitur, integram relinquo.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0051.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free