- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Andet bind /
42

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

42 Vald. Thoresen: In Ciceronis de divinatione libros. eiecerit, non calculos eiecisse, quia tale somnium habuerit. Sed eiusmodi sensum, etiamsi optimus sit, quomodo his verbis extorquere potuerit, equidem non intellego. Videtur igitur in verbis, quae sunt σοὶ opinio erroris, vitiatum esse aliquid. Alia quoque me urget de iisdem verbis dubitatio, fierine possit, ut falsa opinio opinio erroris dicatur; error quidem opinionis ut ad intellegendum simplicius est, ita apud Ciceronem non semel invenitur (Acad. II 14, 45, Tusc. disp. ΠῚ 33, so, de off. I 8, 26), et ipse Hottinger, credo lapsu calami, sic scripsit in explicatione huius loci. Iam potest subditicium esse istud on opinio erroris, — nam si abesset, quis desideraret? — sed magis in eam partem inclino, ut ablativum aliquem in verbis non opinio putem latere. Suspicor, scriptum fuisse: ... μὲ id, quod evenit, naturae vis heneficio erroris (i. e. iuvante somnio) effecerit. 11.72 4148. Ezxplodatur igitur haec quoque somniorum divinatio pariter cum ceteris. Nam, ut vere loquamur, superstitio Jusa per gentis oppressit omnium fere animos atque hominum imbecillitatem occupavit. Quod et in iis libris dictum est, qui sunt de natura deorum, et hac disputatione id maxume egimus. Multum enim et nobismet ipsis et nostris profuturi videbamur, si eam funditus sustulissemus. Quid est, quod hac disputatione maxime sese egisse ait Cicero? Nonne id, quod supra optandum esse dixerat, ut omnia tollerentur divinationis genera? At obstat interiectum illud nam — occupavit, quae verba si quis quasi parenthesi inclusa a reliquo argumento seiunxerit, nihil erit, ad quod paulo post vox eam referatur; nam superstitio hic demum nominatur’. Neque vero in verbis, quae sunt nam : Non potest negari, fieri interdum, ut pronomen demonstrativum referendum sit ad substantivum in parenthesi positum. Cuius usus duo haec exempla Siesbyei liberalitati grammaticaeque doctrinae copiis debeo: Liv. IV 4,5 et Tac. ann. Il 6; sed differunt a nostro loco eo, quod illorum locorum parentheses tanquam apertae sunt a posteriore parte neque ita clausae ut sermo pergat, quasi nihil fuerit interpositum, id quod hoc loco fit. De simili loquendi neglegentia, quam apud Ciceronem videmus Lael. 17, e2, idem valet.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0054.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free