Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Car. Hude: Thucydidea. 43
— occupavit, quicquam reperitur, quod Cicero his de
divinatione libris praecipue sequatur, nisi forte id maxime sibi
proposuisse eum arbitramur, ut diceret, superstitionem late
fusam esse, quod ridiculum est. Itaque audeo dicere,
depravatam esse codicum scripturam, conicioque, excidisse duo
verba superstitionis generibus (vel erroribus), ut sic
scribatur: Æxplodatur igitur haec quoque somniorum divinatio
pariter cum ceteris superstitionis generibus — nam, ut
vere loquamur, superstitio . . . hominum imbecillitatem
occupavit —, quod et in iis libris dictum est e. q. 8.
Helsingorae mense sextili a. MDCCCXCIII.
Thueydidea.
I 118, 2. τότε δὲ οὐκέτι ἀνασχετὸν ἐποιοῦντο (of “ακεδαιμόνιοι), ἀλλ᾽
ἐπιχειρητέα ἐδόκει εἶναι πάσῃ προϑυμίᾳ καὶ καϑαιρετέα ἣ ἰσχύς (τῶν ADN-
ναίων), ἢν δύνωνται, ἀραμένοις τόνδε τὸν πόλεμον.) Pronomen τόνδε hoc
loco, ubi de Lacedaemoniis ad pacem solvendam inclinantibus universe
agitur, minime aptum esse, neminem antehac vidisse miror; vix enim
adducor, ut cum Ullrichio (symb. ad Thuc. explic. p. 57) Thucydidem
contaminatione quadam doau. τόνδε τὸν πόλεμον pro eo q. 6. doau. τὸν
πόλεμον, ὃς ἐγένετο ὅδε Ó πόλεμος scripsisse putem. Nam locus is, quem
ut similem ille adfert (VI 17, 5), ea quidem re ab nostro valde differt,
quod verba ἐν τῷδε τῷ πολέμῳ ad verba superiora: οὔτε οἱ ἄλλοι Enves
διεφάνησαν (sc. in bello, quod paucis annis ante finitum est) τοσοῦτοι ὄντες
κτλ. referri possunt. Irrepere autem facillime potuit pronomen τόνδε ex
verhis τοῦδε τοῦ πολέμου (8 1). Ceterum Laurentianus ante τόνδε partic.
δὲ exhibet, qua re incertus fio, an ἀραμένοις δὴ τὸν πόλεμον Thucydides
scripserit; quam particulam saepe numero in δὲ transiisse, satis multa
exempla declarant, cff. II 67,3 (correxi spic. Thuc. p. 175); III 26, 2 (corr.
Stahlius); VIII 70, 1; 82, 3. Sed h. 1. forsitan vis explicativa huius
particulae parum apta videatur.
V 45, 2. {πείσειν γὰρ αὐτὸς (᾿Αλκιβιάδης) ᾿Αϑηναίους, ὥσπερ καὶ νῦν
ἀντιλέγειν). Facillima correctura sententia loci multo melior erit, si
dvrλέγων scribemus. Thucydidem hoc scripsisse, Kruegero sic explicanti:
«er werde eben so gut auch das bewirken als er jetzt widerspreche
und durch Widerspruch es verħhindere» obversatum esse videtur.
M. Aug. 1893.
Carolus Hude.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0055.html