- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Tredie bind /
18

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

18 J. E. Hylén: Neque dubium est, quin e verbis ejus eluceat has formas ita contractas in dialecto æolica minus inventas comprobatasque esse quam eas, quæ per crasin in z4- commutatæ sunt. Quas sententias non probo, primum quod tantum abest, ut in æolica dialecto forma κἠγώ, ut utar exemplo, huic κἀγώ anteponenda sit, ut contra semper κἀγώ rectius scribatur', deinde quod, si apud Herondam alterutra forma per crasin exorta mutaretur, κἡγώ, quamquam crebrius inveniretur, tamen e textu ejiciendam esse verisimilius esset, quod illa forma ab ionica dialecto est alienior quam κἀγώ. Sed tamen ad sententiam suam comprobandam locos affert, ubi et in inscriptionibus et apud scriptores hane tam inusitatam crasin invenit. At probe tenendum est titulos quos laudavit recentioris ævi esse”. Huc accedit, quod exempla, quæ apud auctores inveniuntur, si ea lustramus, incerta sunt, quoniam nonnulli loci conjecturis restituti”, alii autem a grammaticis imperitissimis corrupti atque depravati sunt, quare vehementer dubito, num in dialectis ionica, attica, æolica utraque forma per crasin exorta promiscue usurpetur’. Summæ igitur difficultates sententiæ Meisteri adversantur. Quum autem certo sciamús vocales et s sæpissime in dialectis attica, ionica, æolica in ἃ, in dorica dialecto in ἡ 1 Cfr. Hoffmann, Griech. Dial. 2, 292. Verum vidit Meister ipse (Griech. Dial. 1 99) hæc disputans: «neben dieser gutbeglaubigten äolischen Krasis von καὶ ἐ- zu κἀ-, die ebenso jonisch-attisch ist, treffen wir auch die dorische Contractionsweise, von καὶ 8- zu κῆ- in einigen Beispielen. Die Theokriteischen zywo, zus, κῆπί sind allerdings aus dđdargelegten Gründen nicht beweiskräftig, wohl aber κὴν Sa., wenn diese Form richtig überliefert ist.» Atqui hæc forma ita tradita est conjectura Bergkii, si fides Hoffmannio tribuenda est. 4 3 Excipiendus est titulus æolicus, a Meistero (Berl. Phil. Woch. 1892, col. 515) editus, qui incertus suspectusque mihi videtur. 3 Sappho fr. 68 Bergk κὴν conjecit. * Callim. Epigr. 40, 5 Wilam., Theocr. 29, 3; 24; 37. 5 Meisterhans, Gram. der Att. Inschr.” 55, talium formarum nullas nisi in xà- commutatas affert. Erman, De titulorum ionicorum dialecto (Curt. Stud. V), nullum exemplum crasis καὶ 2- affert. Apud Bechtelium, Inschr. des jon. Dial. no. 174 b, Cauerum, Del. Inscr. Græc.® no. 496 B 90, unum tantum, κἀγδικασάντων, invenimus.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 16:02:49 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r3/0028.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free